| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Via justorum recta facta est iter sanctorum praeparatum est ut ambulent de virtute in virtute ibi videbitur deus deorum in Sion dominus dominantium et rex regum in milibus milium de caelo descendens prophetantibus prophetis ut gentium insulis laudis divinis in floribus fidei stantes publicas vias florentium cantantes domino et dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel | a01746 | A |
| Cum audisset populus quia Jesus venit Jerosolymam exierunt obviam ei plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii ramos de arboribus staernebant et clamabant hosanna filio david benedictus qui venit in nomine domini | a01108 | R |
| Cum appropinquasset Jesus Jerosolymam et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini | a07961 | A |
| Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab origine mundi et nunc hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 001543 | A |
| Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini | 004416 | A |
| Alleluia Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini | g02394 | Al |
| Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel hosanna in excelsis | 003142 | A |
| Cum appropinquaret Jesus Jerosolymis et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant voce magna dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini | a07961.1 | A |
| Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domino est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David | 001976 | A |
| Cum introiret dominus in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans ad passionem ut ad impleret legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant cum leticia et exultatione Hosanna benedictus qui venit in nomine domini regnum patris nostri David Hosanna in excelsis | a01748 | A |
| Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod e contra vos est et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes et adduxerunt ad Jesum et imposuerunt sibi vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David | 001976.1 | A |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna gaudeat chorus caelestium gaudeat chorus caelestium in trinitate et sacrificio hymnum cantet divino gaudio mater patris divinum filium concepisti concendo proprium cum castitate nostri remedio conditorum non obstat ratio o genetrix tui genitura caeli plaudent stellaeque natura nativitate rider sol radio crescit nato deo dominio angelorum virgo mater pura sine viro fructum paritura humanitate caelestis contio convalescit tuo nato pro salve salus humani generis salva sanos roga pro miseris inmediate nostri remedio contulisti sedentem solio roga patrem pro nobis miseris manda natum et mater diceris virginitate da ut inditio quiescamus cum tuo filio in excelsis | 509504.Tp47 | Sa |
| Sanctus Clemens verbisator qui libras omnia palmo | Sanctus Clemens verbigena lumen de luce coaequans | Sanctus Clemens purgator hominumque paraclite piator | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis | 509504.Tp21 | Sa |
| Sanctus Pater ex quo omnia deus | sanctus Filius per quem omnia deus | sanctus dominus Spiritus in quo omnia colendus | deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 509504.Tp4 | Sa |
| Sanctus Disponens omnia pater | Sanctus Quem virgo genuit mater | Sanctus In utroque manens semper | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Deo per quem sunt omnia honor laus et gloria | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis | 509504.Tp45 | Tp |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 509504.1 | Sa |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus Mariae filius qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 509504.2 | Sa |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | (A1) Altissimeque rector | (A2) Poli sede redemptor | (A3) Parce peccata cuncta | (A4) Domine misericors nobis indignis Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | (B1) Repleti sumus quam non meremur | (B3) Propter peccata quae gessimus | (B4) Gloriam tuam nobis dona | Benedictus qui venit in nomine domini | (C) Hebraeorum proIes ore concrepaverunt hosanna in excelsis | (D) Conditor aIme domine poli rector telluris gubernator maris sustentator miserere plasmae tuae quam formasti de humo ad tuam imaginem Misericors ln excelsis | (B5) Dona caelestis quaesumus Christe | (B6) Parce peccata nobis indignis | 509504.Tp28 | Sa |
| Sanctus | Perpetuo numine cuncta regens | Sanctus | Regna patris disponens jure parili | Sanctus | Consimilis qui bona cuncta nutris | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | O deitas clemens servorum servorum suscipe laudes | Benedictus qui venit in nomine domini | Plebs tibi mente pia genitor dictante sophia jubilet hosanna l Laudibus intenta tibi plebs quoque Christe redempta iteret hosanna | Carminis in meta sit spiritus et tibi laeta triplicet | Hosanna in excelsis | 509504.Tp8 | Sa |
| Sanctus Invisibiliter penetravit rex | Sanctus Tu deus trinus in unitate permanebis | Sanctus O bone rex cunctae catervae polorum | Dominus deus sabaoth Qui caelum terramque gubernas domine | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Te laudant cuncta perpetua regna | Hosanna in excelsis Hodie lux clara refulget domine | Benedictus qui venit in nomine domini | (F1) Hosanna cuncta procedens subveniens in aethera | (F2) Piis in alta pneuma subveniat inclita | (F3) Accedens turba procedens modulantis vocibus | (F4) Angelici throni nunc canunt dulciflua carmina | (F5) Nos quoque cuncta caterva modulemur in arva | (F6) Suppliciter deum poscamus hosanna in alta | (7) Cum choris angelorum socii concinamus dicentes | Hosanna in excelsis | Hosanna in excelsis | 509504.Tp29 | Sa |
| Sanctus | Deus pater ingenitus | Sanctus | Filius ejus unigenitus | Sanctus | Dominus spiritus sanctus qui regnat in trinitat deus sabaoth pleni sunt caeli aeterna gloria tua hosanna in excelsis | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | a01736 | Tp |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna qui caeli lapsus solio mirabili consilio jam perdito per homine carnem sumsit de virgine quem angelis qui cecidit caeli eniem factum vidit obhoc iratus in vidit seque cum prole perdidit sed deus per clementia nostra motus miseria hostias vicit imperia cruce sumpta victoria cui nostra fragilitas laudes persolvat debitas quascum supernis civibus laetis canamus (...) | g04364 | Sa |
| SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS | 509504.Tp39 | Sa |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | 509504 | Sa |
| Sanctus sanctus sanctus | (A) Laudatur trina majestas et colitur a cuncto populo | (B) Dominus deus sabaoth Te benedicunt virtutes caelorum et tu gubernas cuncta | (C) Pleni sunt caeli et terra gloria tua Glorificamus personam divinam quae in aeternum permanet | Hosanna in excelsis | (D) Qui sedes in throno divino exaudi preces nostras et miserere nobis | (E) Benedictus qui venit in nomine domini O rex qui in caelis regnas cum patre vivis in unitate succurre nobis | Hosanna in excelsis | (F) Sanctus Pax in caelo permanet semper cum deo et cum electis ejus | 509504.Tp30 | Sa |
| Sanctus deus pater ingenitus | Sanctus filius ejus unigenitus | Sanctus dominus paracletus ex utroque procedens deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 509504.Tp11 | Sa |
| Sanctus admirabilis splendor inmarcessibilis quae lux pater deus | Sanctus verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus deus sabaoth paraclytus sanctusque spiritus | Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 509504.Tp12 | Tp |
| Sanctus | (A) Admirabilis splendor inaccessibilisque lux pater deus | Sanctus | (B) Verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus | (C) Paraclitus utriusque spiritus | Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | (D) Cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini | Hosanna in excelsis | (E) Dominus deus noster venit carnem ut assumeret per beatam virginem Mariam genitricem reginam et dominam polorum et terrae Dominus deus sabaoth | (F) Indefessas voces nostras exaudias ln excelsis | 509504.Tp31 | Sa |
| SANCTUS Deus orbis SANCTUS Paraclytus ipse est Christus SANCTUS DOMINUS Qui sedes super thronos angelorum DEUS SABAOTH Omniumque virtutum PLENI SUNT CAELI ET TERRA Tuae claritatis GLORIA TUA HOSANNA Qui venis judicare in die judicii IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS | 509504.Tp36 | Tp |
| Sanctus | (A) Pater lumen aeternum | Sanctus | (B) Genitus ex deo deus | Sanctus dominus | (C) Spiritus majestate consimilis | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini Hosanna in excelsis | (D) Cujus in laude voces dabant pueri regem Christum conlaudantes in altissimis | Benedictus qui venit in nomine domini | (E) Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro | (F) Trinus personaliter et unus essentialiter | (G) Qui caelum terramque regis et cuncta tueris | (H) Mundi salvator omnium pius atque redemptor | | 509504.Tp6 | Sa |
| Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS | 509504.Tp10 | Tp |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna clangat coetus iste laetus gloriosa carmina angelorum supernorum quae decantant agmina felix festum felix dies in qua datur omni mundo gaudium et magna qui es felix partus felix natus ad salvandum omne genus est a patre nobis datis o plasmator pater pie mitte filium Mariae ut primaevae matris culpae condonentur in hac die ut precamur sic descendat et a morte nos defendat ut cantando trina voce sanctus chorus iste pangat in excelsis | 509504.Tp44 | Sa |
| SANCTUS Ante saecula deus pater SANCTUS Invisibilis cum patre manens natus SANCTUS DOMINUS Patris natique spiritus et ipse DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS | 509504.Tp223 | TpSa |
| Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabat domino benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 005256 | A |
| SANCTUS Genitor summi filii quem concepit sancta virgo Maria SANCTUS | Summi patris unigenitus quem produxit mundo virgo Maria SANCTUS | Spiritus sanctus sub cujus umbra Christum genuisti excellentissima virgo Maria DOMINUS DEUS SABAOTH | Dominum exercituum interpella pro nobis te supplices rogamus virgo Maria PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Quia gloria angelorum ex te orta est ideo ineffabiliter glorificaris virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | Ubi cum filio regnas sine termino quem genuisti nobis virgo Maria BENEDICTUS | De carne tua genitus QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | O nomen ineffabile quod cognominatur filius quem pro nobis ora virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | 509504.Tp57 | Tp |
| Sanctus ave nobilis virga Jesse ave auctrix salutis nostrae o Maria | Sanctus ave fons misericordias ave spes et vita veniae o Maria | Sanctus ave regina caelestis curiae nos perduc de hac valle miseriae o Maria | Dominus deus sabaoth salve lux mundi verbum patris Jesu nos salva ob honorem matris | Pleni sunt caeli in excelsis vera hostia caro viva fac ut laetemur cum virgine diva | Benedictus qui venit in nomine domini integra deitas verus homo da nos perfrui caelesti domo hosanna in excelsis | ah47303 | Tp |
| Sanctus Ante saecula Deus pater | Sanctus In principio cum patre manens natus | Sanctus Dominus Patris natique spiritus et ipse | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus | benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 509504.Tp1 | Sa |
| Sanctus A Quam pulchra est casta et inviolata Maria | Sanctus Adest praeclara inquam dies in qua mundo migravit | Sanctus Quam maris stella fulgens virgo Maria | Dominus deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 509504.Tp26 | Sa |
| Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cujus conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis | 509504.Tp17 | Sa |
| Omnes collaudant nomen tuum et dicent Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 004117 | A |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie | 509504.Tp27 | Sa |
| SANCTUS Perpetuo numine cuncta regens SANCTUS Regna patris disponens jure parili SANCTUS Consimilis qui bona cuncta nutris DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS O deitas clemens servorum suscipe laudes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS | g04828 | TpSa |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis osanna fili David benedictus qui venit in nomine domini | h00722 | PRLG |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria majestatis tuae osanna filii David benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis | g03547 | SNCT |
| Osanna benedictus qui venit in nomine domini osanna benedictum quod venit regnum patris nostris David osanna in excelsis | h00724 | PRLG |
| Te caeli caelorum se potestates te throni et virtutes laudant tibi coetus angelorum in excelsis concinant hymnum tibi cherubim ac seraphim incessabili voce proclamant dicentes agios agios agios kyrie o theos sanctus sanctus sanctus dominus deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria majestatis tuae osanna filii David benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis | g03548 | SNCT |
| Hosanna rex Israel benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 605045 | R |
| Sanctus Summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus Filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus Spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Cui pueri laudes concordi voce canebant | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis | 509504.Tp9d | Tp |
| Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis | 509504.Tp2 | Sa |
| SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS Immortalis et verus Pius et severus Trinus atque unus SABAOTH Qui regis alta caelorum gubernas machina solus PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Custos atque defensor aeterne rex BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA Indefessas voces nostras exaudi IN EXCELSIS | AH47288 | Tp |
| Cum appropinquaret dominus Jerosolymam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos invenietis pullum asine alligatum super quem nemo hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vobis interrogaverit dicite ei opus domini est solventes adduxerunt ad Jesum imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebat et qui sequebantur clamabant osanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David osanna in excelsis miserere nobis fili David | h00747 | PRLG |
| Sanctus Sanctorum exultatio | Sanctus Sanctorum benedictio | Sanctus Sanctorum consolatio | Dominus Deus sabaoth Quem decet laus salus et honor | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Cui dulci jubilo sanctorum concinit ordo | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis | 509504.Tp141 | Tp |