| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 003216 | A | In craticula te deum non negavi et ad ignem applicatus te Christum confessus sum probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas |
| 003216za | AV | Beatus Laurentius dixit |
| 003216zb | AV | Quia in conspectu per |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula | ah08103 | Sq |
| Venite revertamur ad dominum quia ipse cepit et sanavit nos percutiet et caravit nos | Vivificabit nos post duos dies die terra suscitabit nos tui ibemus in conspectu ejus | Sciemur et sequimur ut cognoscamus dominum | Quasi diluculo preparatus est egressus ejus et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae | Quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi juda misericordia vestra quasi lux matutina et quasi rosmane per transiens | Propter hoc dolavi in prophetis et occidi eos in verbis oris mei et judica quasi lux egredietur | Quia misericordiam volvi et non sacrificium et scientiam dei plus quam holocaustum | h04409 | ANT |
| Venite revertamur ad dominum quia ipse coepit et sanavit nos percutiet et caravit nos | Vivificabit nos post duos dies die terra suscitavit nos tui ibemus in conspectu ejus sciemur et sequimur ut cognoscamus dominum | Quasi diluculo praeparatus est egressus ejus et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae | Quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi juda | Misericordia vestra quasi lux matutina et quasi rosmane per transiens | Propter hoc dolavi in prophetis et occidi eos in verbis oris mei et judica quasi lux egredietur | Quia misericordiam volvi et non sacrificium et scientiam dei plus quam holocaustum | h01815b | ANTV |
| Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebrabitis et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virgini per visitationem spiritus sancti | 005354 | A |
| Oravit Moyses dominum et dixit si inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi te ipsum manifeste ut videam te et locutus est ad eum dominus dicens non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vibere potest sed esto super altitudinem lapidis et protegat te dextera mea donec per transeam cumque transiero auferam manum meam et tunc videbis gloriam meam facies autem mea non videbitur tibi quia ego sum deus ostendens mirabilia in terra | h00246b | SCRV |
| Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem spiritus sancti o beata infantia per quem generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero o virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum | 005354.1 | A |
| O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est | g02503 | Sq |
| Ecce dies praeoptata dies felix dies grata dies digna gaudio | Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio | Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio | Arcem diaconii sub patris Valerii regebat arbitrio | Linguae praesul impeditae deo vacat et levitae verbi dat officia | Cujus linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia | Dumque fidem docet sanam plebem caesaraugustanam comitante gratia | Saevit in ecclesiam zelans idolatriam praesidis invidia | Post auditam fidei constantiam jubet ambos protrahi valentiam sub catenis | Nec juveni parcitur egregio nec aetas attenditur ab impio sancti senis | Fessos ex itinere pressos ferri pondere taetro claudit carcere negans victualia | Sic pro posse nocuit nec per voto potuit quia suos aluit Christi providentia | Seniorem relegat exsilio juniorem reservat supplicio praeses acerbiori | Eculeum perpessus et ungulam Vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori | Dum torretur non terretur Christum magis profitetur nec tyrranum reveretur in ejus praesentia | Ardet vultus inhumanus haeret lingua tremit manus nec se capit Datianus prae cordis insania | Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus | In lectulo tandem repositus ad superos transit emeritus sicque suo triumphans spiritus est principi praesentatus | Non communi sinit jure virum tradi sepulturae legi simul et naturae vim facit malitia | In defunctum judex saevit hinc defuncto laus accrevit nam quo vesci consuevit reformidat bestia | En cadaver inhumatum corvus servat illibatum sicque sua sceleratum frustratur intentio | At prophanus Datianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio | Non tenetur a molari nec celari potest mari quem nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia | Ustulatum corpus igne terra mari fit insigne nobis Jesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria | ah55339 | Sq |
| Oravit sanctus Hippolytus voce magna et dixit gratias tibi ago domine meus Jesu Christe quia famulos meos in conspectu tuo pati video | 007336 | R |
| Quanta refulsit gratia per Jacobum in Josia os ejus pugnis caeditur quia Christum confitetur | 601941 | R |
| Militia est vita hominis super terra et sicut dies mercennarii dies ejus | Sicut cervus desiderat umbra et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi | Si dormiero dicam quando consurgam et rursus expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras | Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe | Memento quia ventus est vita mea et non revertetur ocultis meus ut videat bona nec aspiciet me visus hominis | Oculi tui in me et non subsistam sicut consumitur nubs et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam neque cognosce eum amplius locus ejus | Quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione oris mei et confabulabor cum amaritudine animae meae | Numquid mare sum ego aut coetus quia circumdedisti me carcere | Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties | Quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea | Desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei | Quid est homo quia magnificas eum et quia ponis erga eum cor tuum | Visitas eum diluculo et subito probas illum | Usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam | Peccavi quid faciam tibi o custos hominum | Quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis | Cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam | Ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam | h04746 | CaH |
| Puer meus noli timere quia ego sum tecum dicit dominus dum transieris per ignem flamma non nocebit te et odor ignis non erit in te | 007449 | R |
| Servavi mandata tua et testimonia tua domine alleluia quia omnes viae meae in conspectu tuo domine alleluia alleluia | h01675 | ALL |
| Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis | Multiplicatae sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi | Funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi | Benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei | Providebam dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear | Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe | Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem | Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem | 920015 | PS |
| Canticum ipsi David quando domus aedificabatur post captivitatem cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra | Cantate domino et benedicite nomini ejus annuntiate de die in diem salutare ejus | Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus | Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos | Quoniam omnes dii gentium daemonia dominus autem caelos fecit | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus | Afferte domino patriae gentium afferte domino gloriam et honorem | Afferte domino gloriam nomini ejus tollite hostias et introite in atria ejus | Adorate dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra | Dicite in gentibus quia dominus regnavit etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur judicabit populos in aequitate | Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo ejus | Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | A facie domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua | 920095 | PS |
| Intellectus David cum esset in spelunca oratio | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum | Effundo in conspectu ejus orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio | In deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi | Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirat animam meam | Clamavi ad te domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium | Intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me | Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me exspectant justi donec retribuas mihi | 920141 | PS |
| Et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | h03700a | ANTV |
| Non intres in judicio cum servis tuis domine quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | h03793 | ANT |
| Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia | g03392 | Cm |
| Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes gaudeamus et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit laus sit in Jerusalem per ruborem hujus sanguinis deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem dei Moysi obnubilabat dorsum illi ostendens hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt et dixerunt o nobilissima turba virgo ista quae in terris Ursula vocatur in summis columba nominatur quia innocentem turbam ad se collegit turba magna quam incombustus rubus significat et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat ut sine commixtione viri viveret cum clarissima voce clamavit in purissimo auro topazio et sapphyro circumamicta in auro nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi cum illis ornentur amen | a00600 | H |
| Domine secundum actum meum noli me judicare nihil dignum in conspectu tuo egi ideo deprecor majestatem tuam ut tu deus deleas iniquitatem meam scio domine quia solus potens es peccata dimitte ideo miserere animae meae | 006512.1 | R |
| Germine nobilis Eulaliae mortis et indole nobilior emerita sacra virgo suam cujus abuere progenita est ossibus ornat amore colit | Proximus occiduo locus est qui tulit hoc decus egregium urbe potens populis locuplex sed magne sanguine martyrum virgin eoque potens titulo | Curriculis tribus atque nobem tri hiemens quatter adtigerat cum crepitante pira trepidos terruit aspera carnifices supplicium subiit ulcerata | Jam dederit prius indicium tendere se patris ad solium nec sua membra dicata torum ipsa crepundia reppulerat judere senela pusiola | Spernere sucina flore rosas vulva munilia respuere ore severa modesta gradu moribus et nimium generis canitiae meditata senum | Adst ubi se furiata lues excitat in famulos domini christicolasque cruenta jubet tura cremare jecur pecudis montiferis adolere diis | Infremuit sacer Eulaliae spiritus ingenique ferox turbida frangere bella parat et rude pectum anhela deo femina provocat arma virum | Sed pia cura parentes agunt virgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul ne fera sanguinis in pretio mortis amore puella ruat | Illa perosa quietis opem degeneris tolerare moram nocte fores sine teste mobet septaque claustra fugax aperit inde per inua carpit iter | Ingreditur pedibus laceris per loca senta sive vepribus angelico conmitata choro et liced horrida nox scileat lucis habet tamen illa ducem | Sic habuit generosa patrum turba columniferum radium scindere qui tenebrosa potens nocte viam face prespicua praestitit iter eunte chao | Non aliter pia virgo viam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit regna Canopica cum fugeret et super astra pararet iter | Illa gradu cita pervigili milia multa prius peragit quam plaga pandat eoa polum mane superba tribunal adit facibus astat et in mediis | Voceferans ita quis furor est pendere praecipites animas et malep rodiga corda suis sternere rascilibus scopulis omnipatremque negare deum | Quaeritis o miseranda manus christicolum genus en ego sum daemonicis inimica sacra idola protero sub pedibus pectore et ore deum fateor | Isis Apollo Venus nihil est Maximianus et ipse nihil ille nihil quia facta manu hic manum facta quia inquolit frivola utraque putre nihil | Maximilianus opum dominus et tamen ipse cliens lapidum prottituat fobeatque suis numinibus caput ipse suum pectora quur generosa quatit | Dux bonus arbiter egregius sanguine pascitur inocuo corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat gaudet et ex cruciare fidem | Ergo age tortor adure seca divide membra coacta luto solvere rem fragilem facile est non penetrabitur interior exafitante dolore animus | Talibus excitus in furias praetor ait rape praecipitem lictor et obrue suppliciis sentiat esse deos patrios nec leve principis imperium | Quam cuperem tamen ante necem si potis est revocare tuam torba puellula nequitiam respice gaudia quanta metas queque tibi genitalis honor | Te lacrimis lavefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas flore quod occidis in tenero proxima dotibus et thalamo | Non movet aurea pompa tori non pietas veneranda senum quos temeraria debilitas ecce parata ministeria ex cruciales exsitiis | Aut gladio feriere caput aut laniavere membra feris aut facibus data fumificis flebiliter ululanda tuis in cineres resoluta flues | Haec rogo quis labor est fugere si modicum salis aeminulis turis et exiguum digitis tngere virgo benigna velis poena gravis procul aufuerit | Martyr ad ista nihil sed enim infremuit tyranni oculis sputa jacit simulacra dehinc dissipat inpositamque molam thuribulis prosalibit | Nec mora carnifices gemini jungea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrumque et ossa secat Eulalia numerante notas | Scriberis ecce mihi domine quam jugabt os apices legere qui tua Christe trofea notat nomen et pisa sacrum loquitur purpura sanguinis eliciti | Haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida dirus abest dolor ex animo membraque pucta cruore novo fonte cutem reclarente lavat | Ultima carnificina dehinc non lacerata vulnifica crate genus nec arata cutis flamma et undique lampadibus in latera stomacumque furit | Crinis et odor ut in jugulos fluxerat involitans humeros quo pudibunda pudicitiam virgineusque lateret honor tegmine verticis opposito | Flamma crepans volat in faciem per quem comas vegeta caput occupat exuperatque apicem virgo citum cupiens obitum appetit et vivit ore rogum | Emicat inde columba repens martyris os nive candidior viso relinquens ad astrat petit spiritus hic erat Eulaliae lacteolus celer inocuus | Colla fluunt ab eunte anima et rogus igneus et moritus pax datur artubus exanimis flatus in ethere plaudit obans templaque celsa petit volucer | Vidit et ipse satelles abem femine ad ore meare palam obstupefactus et attonitus prosilit et sua gesta fuit licto et ipse fugit pavidus | Ecce nivem flacialis hyems ingerit et tenet omne forum membra tegit simul Eulaliae axa jacentia sub gelido palleloli vice linteoli | Cedat amor lacrimant hominum qui celebrare superna solent flebile cedat et officium ipsa elementa jubente deo exequias tibi virgo ferunt | Nunc locus Emerita est tumulo clara coloniae Vectoriae quam memorabilis amnis Anna praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra luit | Hic urbi marmore praespicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena reliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu | Tecta corusca super rutilant de laqueatibus aureolis saxaque cessa solum variant floribus ut rorulenta putes prata rubescere multimodis | Carpite purpureas violas sanguineosque croces metite non caret his genialis hyems laxat et arva tepes glacies floribus ut cumulet calathos | Ista comantibus e foliis munera virgo puerque date ast ergo serta choro in medio texta ieram pede dactilico vilia marcida festa tamen | Sic venerarier ossa libet ossibus altarem impositum illa dei sita sub pedibus prospicit haec populosque suos carmine propria ita fobet | Laudibus efferat eximiis astra solum mare quidquid habet te genitumque tuum simplicem etiam et spirituum perpetuis jugiter eonis | Amen | h00620 | HYMN |
| Laudem dicite laetantes trino et uno deo qui regit mundum ac disponit quia ejus est imperium in saecula per aevum | 007080 | R |
| Agni genitor domine verbum de virginie conceptum sine semine dux luminis ex fons vitae | Esto nobis in salute filius dei unice gubernator Jesu Christe ad praestem nostram aspice | In mundo nobis missus es captivos representare matorum linguas solvere | Ne nos relinquas domine omnium conditor pie propitius miserere qui nullum cupis perdere | Rector quae mundi domine salvator unigenite tu nos amore protege ut capti dulci opere | Christus dominus vigilet fidesque nostra germinet Zabuli discedamini nona aleas subripere | Per Jesum Christum dominum qui regnat cum deo patre et nos dignabit docere credamus in trinitate | Trino deo hac domino omnes dicamus gloriam quia pater in principio semper fuit cum filio | a06999 | H |
| Germine nobilis Eulaliae mortis et indole nobilior emerita sacra virgo suam cujus abuere progenita est ossibus ornat amore colit | Proximus occiduo locus est qui tulit hoc decus egregium urbe potens populis locuplex sed magne sanguine martyrum virgin eoque potens titulo | Curriculis tribus atque nobem tri hiemens quatter adtigerat cum crepitante pira trepidos terruit aspera carnifices supplicium subiit ulcerata | Jam dederit prius indicium tendere se patris ad solium nec sua membra dicata torum ipsa crepundia reppulerat judere senela pusiola | Spernere sucina flore rosas vulva munilia respuere ore severa modesta gradu moribus et nimium generis canitiae meditata senum | Adst ubi se furiata lues excitat in famulos domini christicolasque cruenta jubet tura cremare jecur pecudis montiferis adolere diis | Infremuit sacer Eulaliae spiritus ingenique ferox turbida frangere bella parat et rude pectum anhela deo femina provocat arma virum | Sed pia cura parentes agunt virgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul ne fera sanguinis in pretio mortis amore puella ruat | Illa perosa quietis opem degeneris tolerare moram nocte fores sine teste mobet septaque claustra fugax aperit inde per inua carpit iter | Ingreditur pedibus laceris per loca senta sive vepribus angelico conmitata choro et liced horrida nox scileat lucis habet tamen illa ducem | Sic habuit generosa patrum turba columniferum radium scindere qui tenebrosa potens nocte viam face prespicua praestitit iter eunte chao | Non aliter pia virgo viam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit regna Canopica cum fugeret et super astra pararet iter | Illa gradu cita pervigili milia multa prius peragit quam plaga pandat eoa polum mane superba tribunal adit facibus astat et in mediis | Voceferans ita quis furor est pendere praecipites animas et malep rodiga corda suis sternere rascilibus scopulis omnipatremque negare deum | Quaeritis o miseranda manus christicolum genus en ego sum daemonicis inimica sacra idola protero sub pedibus pectore et ore deum fateor | Isis Apollo Venus nihil est Maximianus et ipse nihil ille nihil quia facta manu hic manum facta quia inquolit frivola utraque putre nihil | Maximilianus opum dominus et tamen ipse cliens lapidum prottituat fobeatque suis numinibus caput ipse suum pectora quur generosa quatit | Dux bonus arbiter egregius sanguine pascitur inocuo corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat gaudet et ex cruciare fidem | Ergo age tortor adure seca divide membra coacta luto solvere rem fragilem facile est non penetrabitur interior exafitante dolore animus | Talibus excitus in furias praetor ait rape praecipitem lictor et obrue suppliciis sentiat esse deos patrios nec leve principis imperium | Quam cuperem tamen ante necem si potis est revocare tuam torba puellula nequitiam respice gaudia quanta metas queque tibi genitalis honor | Te lacrimis lavefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas flore quod occidis in tenero proxima dotibus et thalamo | Non movet aurea pompa tori non pietas veneranda senum quos temeraria debilitas ecce parata ministeria ex cruciales exsitiis | Aut gladio feriere caput aut laniavere membra feris aut facibus data fumificis flebiliter ululanda tuis in cineres resoluta flues | Haec rogo quis labor est fugere si modicum salis aeminulis turis et exiguum digitis tngere virgo benigna velis poena gravis procul aufuerit | Martyr ad ista nihil sed enim infremuit tyranni oculis sputa jacit simulacra dehinc dissipat inpositamque molam thuribulis prosalibit | Nec mora carnifices gemini jungea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrumque et ossa secat Eulalia numerante notas | Scriberis ecce mihi domine quam jugabt os apices legere qui tua Christe trofea notat nomen et pisa sacrum loquitur purpura sanguinis eliciti | Haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida dirus abest dolor ex animo membraque pucta cruore novo fonte cutem reclarente lavat | Ultima carnificina dehinc non lacerata vulnifica crate genus nec arata cutis flamma et undique lampadibus in latera stomacumque furit | Crinis et odor ut in jugulos fluxerat involitans humeros quo pudibunda pudicitiam virgineusque lateret honor tegmine verticis opposito | Flamma crepans volat in faciem per quem comas vegeta caput occupat exuperatque apicem virgo citum cupiens obitum appetit et vivit ore rogum | Emicat inde columba repens martyris os nive candidior viso relinquens ad astrat petit spiritus hic erat Eulaliae lacteolus celer inocuus | Colla fluunt ab eunte anima et rogus igneus et moritus pax datur artubus exanimis flatus in ethere plaudit obans templaque celsa petit volucer | Vidit et ipse satelles abem feminae ad ore meare palam obstupefactus et attonitus prosilit et sua gesta fuit licto et ipse fugit pavidus | Ecce nivem flacialis hyems ingerit et tenet omne forum membra tegit simul Eulaliae axa jacentia sub gelido palleloli vice linteoli | Cedat amor lacrimant hominum qui celebrare superna solent flebile cedat et officium ipsa elementa jubente deo exequias tibi virgo ferunt | Nunc locus Emerita est tumulo clara coloniae Vectoriae quam memorabilis amnis Anna praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra luit | Hic urbi marmore praespicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena reliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu | Tecta corusca super rutilant de laqueatibus aureolis saxaque cessa solum variant floribus ut rorulenta putes prata rubescere multimodis | Carpite purpureas violas sanguineosque croces metite non caret his genialis hyems laxat et arva tepes glacies floribus ut cumulet calathos | Ista comantibus e foliis munera virgo puerque date ast ergo serta choro in medio texta ieram pede dactilico vilia marcida festa tamen | Sic venerarier ossa libet ossibus altarem impositum illa dei sita sub pedibus prospicit haec populosque suos carmine propria ita fobet | Laudibus efferat eximiis astra solum mare quidquid habet te genitumque tuum simplicem etiam et spirituum perpetuis jugiter eonis amen | a07020 | H |
| Audite qui longe estis quae fecerim dicit dominus et cognoscite vicini fortitudine meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt | Oculi ejus cernent terram de longe cor tuum meditabitur timorem | Ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum | Populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudine linguae ejus in quo nulla est sapientia | Respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Jerusalem habitationem opulentam | Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi ejus in sempiternum et omnes funiculi ejus non rumpentur | Quia solummodo ibi magnificus dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes | Non transivit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eam | Dominus enim judex noster dominus legifer noster dominus rex noster ipse salvabit nos | h04728 | CaH |
| Alleluia memores estote diei hujus dicit dominus ut sit vobis in memoria coram oculis vestris quia ecce angelus meus praecedet vos ad demonstrandam viam per diem in columnam nubis et per totam noctem in columnam ignis ut sciatis quoniam ego sum dominus salvator vester alleluia | h01114 | ALL |
| Benedictum est lignum per quod fit justitia in hoc autem ostendisti domine inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo | h01726 | ANT |
| Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | 920032 | PS |
| Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum | 920142 | PS |
| Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur et iniqui per secuti sunt me adjuva me domine deus meus quia servus tuus exercebatur in tuis justificationibus | g00559 | In |
| O domine beatus antistes cujus festum colimus laetantes vere servus tuus extitit quia laudis hostiam sacrificando vota sua in conspectu populi tibi reddidit | 207003 | A |
| Benedictus dominus qui dedit requiem populo suo Israel justa omnia quae loculus est | Non caecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinques nos neque proiciens sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in uniuersis viis ejus | Ut custodiamus mandata ejus et cerimonias atque indicia quaecumque mandavit patribus nostris | Ut sint sermones nostri quibus deprecati sumus quoram domino appropinquantes domino deo nostro diae et nocte | Et faciat misericordiam et judicium cum servis suis et populo suo Israel per singulos dies | Et scient omnes populi terrae quia dominus ipse est deus et non est ultra deus absque eo | Sit quoque cor nostrum perfectum cum domino deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata illius a modo et usque in sempiternum | h04748 | CaH |
| In conspectu tuo domine sint acceptabiles preces nostrae per signum et virtutem sanctae crucis per quem salvati et liberati sumus | g00376d | OfV |
| Elegit eos deus ante mundi constitutionem ut essent sancti et immaculati in conspectu suo praedestinavit eos in adoptionem filiorum per Jesum Christum dominum nostrum | h02183 | RS |
| En redit patris celebri triumpho clara lux anni recolenda natis ut decet laeti resonent minores carmina laudis | In rudi caula monitu superno nascitur mundo quia sorte mira ferre debebat nova amoris arte stigmata Christi | Non amor nummi juvenile pectus nec patris vincunt stimuli severi lucidis signis crucifixi ad arcem saepe vocatus | Nemini quidquam negat hinc petenti cum miser supplex dei amore poscit sordidos lepra lavat atque nudos contegit artus | Ter dei templum reparare jussus vocis ad nutum tria sacra fervens aere collato reficit libenter diruta templa | Ut crucem tollat monitus deinde voce delapsa crucifixi ab ore hunc sequi promptus statuit crucemque stringit amicam | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen | a01970 | H |
| In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum | 920017 | PS |
| Psalmus Asaph deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | Ex Sion species decoris ejus | Deus manifeste veniet deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida | Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia | Et annuntiabunt caeli justitiam ejus quoniam deus judex est | Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi deus deus tuus ego sum | Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum jumenta in montibus et boves | Cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus | Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | Immola deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | Et invoca me in die tribulationis eruam te et honorificabis me | Peccatori autem dixit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum | Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum | Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | Intelligite haec qui obliviscimini deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare dei | 920049 | PS |
| Psalmus ipsi David cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | Notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam | Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri | Jubilate deo omnis terra cantate et exsultate et psallite | Psallite domino in cithara in cithara et voce psalmi | In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domini | Moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et qui habitant in eo | Flumina plaudent manu simul montes exsultabunt | A conspectu domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in aequitate | 920097 | PS |
| Qui tribulant nos inimici nostri infirmati sunt et ceciderunt quia dominus protexit nos per angelum suum in abscondito tabernaculi sui | a00047 | A |
| Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus unus | a06782.2 | H |
| O flos florum o domicilium virtutum o delectissima mulierum beata virgo Maria cujus solius commercium fragilitas generis humani invenit aditum recuperandi admitte preces nostras intra sacrarium exauditionis et reporta nobis gratiam reconciliationis sit per te excusabile quod per te ingerimus accipe quod offerimus impetra quod rogamus quia nec potentiore meritis ad placandam iram judicis invenimus quam te quae meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicispotentiore? meritis ad placandam iram judicis invenimus quam te quae meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicis potentione mentis ad placandam ira judicis in venimus quam te que meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicis | 203440 | A |
| O magne pater in magna necessitate sumus nunc igitur obsecramus obsecramus te per verbum tuum per quod nos constituisti plenos quibus indigemus nunc placeat tibi pater quia te decet ut aspicias in nos per adjutorium tuum ut non deficiamus et ne nomen tuum in nobis obscuretur et per ipsum nomen tuum dignare nos adjuvare | a00521 | A |
| O ignee spiritus laus tibi sit qui in tympanis et citharis operaris mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit et ejus lucerna est desiderium intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat quae in aureis operibus sudat tu autem semper gladium habes illud abscidere quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert quando nebula voluntatem et desideria tegit in quibus anima volat et undique circuit sed mens est ligatura voluntatis et desiderii cum vero animus se ita erigit quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae tu eum citius in igne comburis cum volueris sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat tu eam cum vis stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum quando autem malum ad te gladium suum educit tu illud in cor illius refringis sicut in primo perdito angelo fecisti ubi turrim superbiae illius in infernum dejecisti et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur unde omnes creaturae quae de te vivunt te laudant quia tu pretiosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus ubi illa in pretiosissimas gemmas convertis nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere amen | a00594 | H |
| Juravit dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur | Qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | Dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo | Qui levat nubes ab extrema terrae fulgura in pluviam fecit | Qui producit ventos de thesauris suis stultus factus est omnis homo ab scientia sua | Confusus est omnis conflator sculptili quoniam mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis | Vana sunt opera ejus et risui digna in tempore visitationis suae peribunt | Non sicut haec pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israel sceptrum hereditatis ejus dominus exercituum nomen est illi | h04067a | ANTV |
| Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio || Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio || Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio | ah24018E | Sq |
| Pange turma corde vultu Christo praeconia | Concelebrans admiranda paschalia sacramenta | O beneficia o quam mirifica | Omni saelo posita [ Alto polo micantia magna solo fulgentia | Quae licet ampla miretur ecclesia sancta catholica | Haec tamen alma praecellunt instantia festiva gaudia | Sui per insignia ergo clara concrepent organa | Et mundana reboet machina gaude praedulcisona | Quia damnata nocte et calcata morte perpetua | Christus ad aethra hodie praecelsa redit victoria | Ante saecla arcana praenotata complentur hac die fulgida | Prophetarum praesaga sacra verba nudantur hac luce splendida |Agnus dei sine macula surrexit hodie morte victa Christus immensa gloria | Gaude mater o catholica laetare exsulta circumfusa longe lateque ecclesia | Mentis alacritate junge canticis cantica | Christus hac die clara morte perempta te clemens altam restauravit in patriam | Dicant omnes alleluia | ah40022 | Sq |
| Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit Saule Saule quid me prosequeris Ego sum Christus durum est ut recalcitres stimulo A facie domini mota est terra contremuitquae mox et quievit Dum cognito credidit domino Paulus persequi cessat conchristianos Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus Dum Paulus in ore omnium sacerdotum jura dat praeceptorum Docens crucifixum non esse alium praeter Christum deum Cum patre qui regnat et sancto spiritu cujus testis Paulus Hic lingua sacerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii duos molares in his contrivit Corrosit universas species medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur enutrienci Quo docente deum mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum Quia turba gentium relicto vitiorum profundo Og rege Basan confuso Te solum adorat Christum creatorem quem et cognoscit in carne venisse redemptorem | ah50269 | Sq |
| Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit | h04456 | VAR |
| Missus Gabriel de caelis verbi bajulus fidelis sacris disserit loquelis cum beata virgine | Verbum bonum et suave pandit intus in conclave et ex Eva format ave Evae verso nomine | Metum pellit dat solamen nam per sacrum inquit flamen et virtutis obumbramen deo gravidaberis | Ad hoc facit argumentum de cognata documentum et caeleste sacramentum imperasti foederis | Consequenter juxta pactum adest verbum caro factum semper tamen est intactum puellare gremium | Patrem pariens ignorat et quam homo non deflorat nec torquetur nec laborat quando parit filium | Signum audis novitatis crede solum et est satis non est tuae facultatis solvere corrigiam | Grande signum et insigne est in rubo et in igne ne adpropiet indigne calceatus quispiam | Virga sicca sine rore novo ritu novo more fructum protulit cum flore sic et virgo peperit | Benedictus talis fructus fructus gaudii non luctus non erat Adam seductus si de hoc gustaverit | Jesus noster Jesus bonus pie matris pium onus cujus est in caelo thronus nascitur in stabulo | Qui sic est pro nobis natus nostros deleat reatus quia noster incolatus hic est in periculo | ah54192 | Sq |
| Praecursorem summi regis et praeconem novae legis celebret ecclesia | In hac luce tam festiva gaude mater et votiva deprome praeconia | Hujus ortum veneremur sed nec minus delectemur in ejus martyrio | Totus mundus sit jucundus nulli martyr hic secundus virtute vel praemio | Non est nostrae parvitatis virum tantae dignitatis laudare per omnia | Summa rei recitetur ut affectus excitetur ex ejus memoria | Non arundo levitatis sed columna veritatis nulla palpans crimina | Scribas tangit et doctores vocans legis trangressores viperae genimina | Arguebat hic Herodem nec terretur ab eodem ligatus in carcere | Fert injuste justus poenam rem detestans tam obscenam regis et adulterae | Saevit in hunc vis tyranni laus adcrescit hinc Joanni tyranno supplicium | Stultus servit sapienti quia justus in praesenti purgatur per impium | In natalis sui cena capitali plecti poena Joannem rex imperat | Spiculatur saltatrici dat salatrix genetrici caput quo petierat | Crux praesignat sublimari Christum sed hunc minorari capitis abscissio | Mors es isti pretiosa quam praecessit gloriosa vitae conversatio | Nos ad laudem tuam Christe praecursoris et baptistae colimus sollemnia | Tu nos ab hac mortis valle duc ad vitam recto calle per ejus vestigia | ah55179 | Sq |
| Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domini annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domus majestatis meae glorificabo | Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis in nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbia saeculorum gaudium in generatione et generatione | Et suges lac gentium et mamillas regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur iniquitas ultra in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | h04688 | CaH |
| Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen | h04749 | CaH |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit | Ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes | g02786 | Pr |
| Attende domine ad me et audi vocem adversantium mihi recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum numquid reddetur pro bono malum quia foderunt fobeam animae meae | h02245 | ANT |
| Alleluia Cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam | 008417.1 | Al |
| Ego sum angelus quia deo sum missus descende securus et revertere ad Annam quia misericordias quas fecistis tu et uxor tua in conspectu altissimi recitatae sunt | g04610 | Gr |
| Non intres in judicium cum servo tuo domine quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | 203301 | A |
| Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus. Et erit folium ejus viride: et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum. Sana me Domine et sanabor, salvum me fac et salvus ero: quia laus mea et virtus mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat et non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis. Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit. Non sit mihi formidinis: spes mea tu in die afflictionis meae. Confundantur omnes qui me persecuntur et non confundar ego paveant illi et non paveam ego. Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos. | h01909 | CaH |
| Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabimur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite dies laetitiae et confitemini illi | h03682a | ANTV |
| Mente pura te oramus potestas diva Ut precibus nostris faveas | Per immensam clementiam Confregisti nam tu vasa | Hostis malignissimi fortia Cum pro nobis suscepisti poenam | Vivificae crucis a plebe Judaea exortus es ex qua Ergo nos tua tuta custodia firma quia fragilia | In nobis perstant omnia et mitte opitulamina ab arce superna Nobis famulis qui tua laudamus trophaea praeclara canendo sonora | Praesta quoque superna angelorum clara gaudia Ut in aevum cantica tibi decantemus jubilando Alleluia | ah07243 | Sq |
| Grata facta est a domino in certamine quia apud deum et apud homines glorificata est in conspectu principum loquebatur sapientiam et dominus omnium dilexit eam | 006789 | R |
| Laetamini in domino per gloriosa merita sancti Nicholai antistitis quia cunctorum ad ejus tumulum venientium peccata relaxantur | a03109 | R |
| Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Geminatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste | ah54147 | Sq |
| Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria | ah55258 | Sq |
| Ne intret in judicium quia nobiscum non justificabuntur in conspectu ejus omnis vivens | 601618a | V |
| Psalle ludens Thalia et melos chorda nobili concrepa | In tanta matris Dei gratia | Qua plena manebit per saecula | ALLELUIA Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti POST PARTUM VIRGO INVIOLATA PERMANSISTI | Dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque fragilis memor esto saeculi et totius sceleris oratrix DEI GENITRIX | Intercede pro nostris pia delictis et multimodis simul nequitiis qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis INTERCEDE PRO NOBIS | ah49461 | Tp |
| Puer meus noli timere quia ego elegi te et vocavi te nomini tuo meus es tu si ambulaveris per ignem flamma te non contaminavit ex quo admirabilis factus es in oculis meis ego elegi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua | h00640b | SCRV |
| Cantemus domino cantica gloriae beati Jacobi haec festa hodie colentes praemiis caelicae gratiae ut praesens lectio divina docuit Herodis fladium compati voluit hinc caelum Jacobus ingredi meruit L. Lectio libri ecclesiasticae historiae C. In qua Jacobi lucida narrantus ovanter proelia de Herode superbo quem ipse triumphavit pulchrae minas illius perimens teterrimas L. Immisit inquit Herodes rex manus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio C. Ad sui damni cumulum Jacobum dei famulum vera docentem populum deccolavit apostolum L. De hoc autem Jacobo clemens Alexandrinus etiam historiam dignam memoria in septimo dispositionum suarum libro scribit C. Ut in memoria aeterna sit justus L. Per latam ad se usque extraditione majorum C. Ut cognoscat generatio altera L. Quoniam quidem inquit et his qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia C. Viso aegroti miraculo Josias extraxit funem decollo apostoli L. Etiam ipse confessus est se esse christianum C. Et confessus est et non negavit Christum dominum L. Ducti sunt inquit ambo pariter ad supplicium C. Ut mererentur accipere coronam gloriae alleluia L. Et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem C. Sanctorum communionem remissionem peccatorum L. At ille parumper de liberans C. Baptizavit eum Jacobus in patris et filii et sancti spiritus clementia L. Pax tibi inquit C. Pacem pius consolator tibi praestet L. Et osculatus est eum C. O admiranda divini amoris basia L. Et ita ambo simul capite plaeixi sunt C. Et ideo coronas triumphales meruerunt L. Sed tunc inquit ut ait scriptura divina videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esse Judaeis C. Qui cum male fecerunt exultant in rebus pessimis L. Addidit ad huc et Petrum conjecit in carcerem C. Tradensque quattuor quatter monibus militum custodiendum L. Sine dubio etiam ipsum punire volens nisi divinum ad fuisset auxilium quo angelis ei noctu assistens C. Et lumen refulsit in habitaculo carceris L. Mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit C. Et ceciderunt catenae de manibus ejus L. Et ad ministeriom praedicationis irae liberum jussit et cum Petro quidem haec gesta sint regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera C. Quia delictum sine ultione non deserit dominus L. Sicut historia in apostolorum actibus conscripta nos edocet qum inquit Caesaream descendisset Herodes et in diea sollemni praeclara veste regia indutus pro tribunali consedisset ac de sublimi concionaretur ad populum C. O caecum divitem juxta est dies perditionis ejus et ad esse festinant tempora L. Cumque populus ad clamaret ei dei voces et non hominis statim inquit percussit eum angelus domini eo quod non declisset gloriam deo C. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas L. Et scatens vermibus ex spiravit C. Qui quasi putredo consumitur et quasi vestimenta quod comeditur a tinea L. Laus deo sit et gloria C. A L. Pax decus et victoria C. A L. Qui Herodem ad Tartara C. A L. Sua misit nequitia C. A L. Et Jacobum sedilia C. A L. Transvexit ad caelestia C. A L. Cum quo et nos siderea C. A L. Perfruamur laetitia C. Amen | a07367 | L |
| Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas | a07511 | Ca |
| Jubilate deo omnis terra servite domino in laetitia intrate in conspectu ejus in exsultatione quia dominus ipse est deus | g00617.1 | Of |
| Te laudant agmina jugiter caelica sol luna sidera humus et Maria supera et infima qui regis tua potentia nostra dilue contagia o dei clementia refove nos tua gratia redimis morte quos propria pande superna rex nobis alme spes qui es nostra salus aeterna pax que vera o quam beata est celi vita quia sine meta fructur cuncta per saecula illuc tuum plasma o Jesu magne tendere presta in numera namque capere queat ut tua dona atque jocunda jubilet voce domino in excelsis | 509504.Tp41 | Sa |
| Congaudeant hodie filii ecclesiae sollempni laetitia / Thomas doctor Indiae laudis et laetitiae nobis est materia / Abbanes prepositus circuit sollicitus quaerens virum strenuum / Qui Romano opere noverit extruere domum arte manuum / Tradit ei protinus servum suum dominus prudentem artificem / Mox ascensis navibus de rebus siblimibus conferunt ad invicem / Regis intrant nuptias sed epulas regias velut immundicias Thomas obliviscitur / Cybum habens alium puellae praeconium in conspectu omnium a pincerna caeditur / Quem lacerat dum properat ut de fonte aquam ferat leo diris morsibus / Mox attulit qua pertulit manum canis et intulit ibi coram ominibus / Auro sibi commendato pauperibus erogato domus surgit regia / Non est domus temporalis sed est status immortalis in coelesti pria / Rex cogebat apostolum ut adoraret idolum sed orando divinitus est liquefactus poenitus / Currunt ergo pontifices et ceteri carnifices gladio Thomas subditus martyr dignus est heritus / O Didime miles christi per eundem quem vidisti cujus latus tetigisti prece posce sedula / Ut post cursum hujus vitae nos in christo vera vitae maneamus lacti rite per aeterna saecula / Deo laus et gloria Amen dicant omnia | ah55321 | Sq |
| In finem intellectus David | Cum venit Doeg Idumaeus et nuntiavit Sauli venit David in domum Achimelech | Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate | Tota die injustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum | Dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem | Dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa | Propterea deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium | Videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt et dicent | Ecce homo qui non posuit deum adjutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua | Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei speravi in misericordia dei in aeternum et in saeculum saeculi | Confitebor tibi in saeculum quia fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum | 920051 | PS |
| In cruce mors moritur quia vita per hanc reparatur | 007275za | V |
| Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam coram omni populo ejus | Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | O domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea | Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus | In atriis domus domini in medio tui Jerusalem | 920115 | PS |
| Liga testimonium et signa legem in discipulis meis et exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius | Deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc | h02818a | ANTV |
| Egregia Christi martyr N. in omnibus quae fecit per illam dominus quia quaesivit sibi invenit coronam aeternalem quam repromisit deus his qui diligunt eum ideoque et nos supplices deposcimus ut ejus interventu gaudiis in caelo perfrui mereamur | 201522 | A |
| O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam | g02497 | Sq |
| Quia pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum ejus | a01065a | V |
| Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula | ah53022 | Sq |
| Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia | ah54251 | Sq |
| Jussit Valerianus in conspectu Hippolyti ut omnis familia ejus capite truncaretur et sic eum per cardos et tribulos trahi qui dum traheretur emisit spiritum | 007050 | R |
| Data est lex a domino per Moysen dicens virgo quae pariet puerum tollet munera et eradet sacerdoti ut offeret pro ea sacrificium in conspectu domini alleluia | g03490 | SCR |
| Jam nunc ad illos properare convenit quia passionis tempus immane apostolorum namque natalitio zoe beata dum oraret promptior celso per sontem tradidit spiritum | Dies deductos octo postt ranquillinus Pauli ad aulam orans nihilominus diro est hic tunc dilapidatus saxo vasto dimersum corpus et in flumine mens vero efflat arduo in sidere | Horum protinus requirentes corpora Nicostratus et Claudius cum sobole diebus tenti decem, cum Castorio mersi marinis amnibus in fluctibus explerunt dignum passionis praemium | Torquatus sanctis fraudulenter nectitur commento cujus capitur Tiburtius affectu saevo atque diro vindice quem et mucrone imperavit plectere Christoque fortem consecravit martyrem | Sanctorum hospes Castulus Zetarius captus est Christi martyr mox efficitur postquam deinde verberati lanceis Marcellianus sanctus et Marcus probus sic laureati fundunt caelo spiritum | Togam deo post adquisitam candidam pulcer ut gregem pastor Christo traditum Sebastianus paedagogus optimus insidiatur per crudeles vincitur hac servis ductus principum obtutibus | Quem jam tyrannus imperat mox impius duci in campum et sagittis insui sed Christi postea sanatus gratia inter flagella demum vitam terminans arcem sacratam evolat in aethera | Adesto nunc beate jam precantibus Sebastiane jam tuere servulos sancto cum illo comitatu proprio dimitte culpam atque praesta veniam omnes fruamur gaudia caelestia | Fraterna clerum caritas conglutinet nullum simultas a caterva disgreget fucus rubigo luxus avaritia abscedat omnis impia conventia Christum ut abete pura mens jam ambigat | Gentes lugum quod impie nos comprimet tuo depelle adjumento gratiae moribus et hostis absit vel penuria adversa cuncta ocius effugiant pax sit perennis functis quies placita | Non nos in ira judex corripiat cum terror ejus fulserit in gloria nec ignis vorax mancipandos approbet | a06881 | H |
| Demetrius Nestori dixit fidem tene quia ipse est deus qui per puerperam virginem in hujus mundi aream venit | a01257 | A |
| Juravit dominus in dextera sua et in bracchio fortitudinis suae | Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti | Quia qui congregant illud comedent et laudabunt dominum et qui comportant illud bibent in atriis sanctis meis | Transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter eligite lapides | Elevate signum ad populos ecce dominus auditum fecit in extremis terrae | Dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces ejus cum eo et opus ejus coram ipso | Et vocabunt eos populus sanctus redempti a domino tu autem vocaberis civitas quaesita et non derelicta | h02849a | ANTV |
| Pone domine lacrimas meas in conspectu tuo convertantur inimici mei retrorsum et cognoscam ego quia tu es deus meus | h03971 | ANT |
| Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam | a01001 | D |
| Nos Gordiani atque Epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet Christo tonanti | Hic est Gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub Juliano tyranno christianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut ejus vicem gereret | Christi repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et caede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic Gordianus dum plebem credentum persequendo neci ascribit mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat jam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum judicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et Epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris | ah53153 | Sq |
| Gratias tibi ago domine Jesu Christe quia famulos meos in conspectu meo pati video | 007050b | V |
| Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum | Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur panem | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manibus eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster | Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare ergo in perpetuum oblivisceris nostri et derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur renova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer | h04691 | CaH |
| Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio | Et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta numque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumelia | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quam exspectavimus tu enim fecisti omnia haec | h04736 | CaH |
| In conspectu principum sapiens apparebat et per terras alienarum gentium pertransibat | 602677a | V |
| Ex quo honoravi te in conspectu meo coronavi te dicit dominus et ego dilexi te valde noli timere quia ego tecum sum semper ut adjuvem te | h02189 | RS |
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Psalmus David in rememorationem de sabbato | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam | Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum | Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravatae sunt super me | Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae | Miser factus sum et curvatus sum usque in finem tota die contristatus ingrediebar | Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus et non est sanitas in carne mea | Afflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus | Cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum | Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt et qui juxta me erant de longe steterunt et vim faciebant qui quaerebant animam meam | Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur | Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum | Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones | Quoniam in te domine speravi tu exaudies me domine deus meus | Quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt | Quoniam ego in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo semper | Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato meo | Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique | Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem | Ne derelinquas me domine deus meus ne discesseris a me | Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae | 920037 | PS |
| Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die | Laetifica animam servi tui quoniam ad te domine animam meam levavi | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci deprecationis meae | In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua | Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Deduc me domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum | Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum | Quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo | Et tu domine deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax | Respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae | Fac mecum signum in bonum ut videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu domine adjuvisti me et consolatus es me | 920085 | PS |
| Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur | 920101 | PS |