- Log in to post comments
| 509504.Tp5 Sa | Sanctus Qui regnas sine fine | Sanctus Principium finisque saeculorum | Sanctus dominus Omnia juste disponens | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem supplices orantes submissa voce clamamus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis |
| h03646.1 ANT | Laudant te caeli et exsultet terra * |
| 920068 PS | In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea |
| 509504.Tp29 Sa | Sanctus Invisibiliter penetravit rex | Sanctus Tu deus trinus in unitate permanebis | Sanctus O bone rex cunctae catervae polorum | Dominus deus sabaoth Qui caelum terramque gubernas domine | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Te laudant cuncta perpetua regna | Hosanna in excelsis Hodie lux clara refulget domine | Benedictus qui venit in nomine domini | (F1) Hosanna cuncta procedens subveniens in aethera | (F2) Piis in alta pneuma subveniat inclita | (F3) Accedens turba procedens modulantis vocibus | (F4) Angelici throni nunc canunt dulciflua carmina | (F5) Nos quoque cuncta caterva modulemur in arva | (F6) Suppliciter deum poscamus hosanna in alta | (7) Cum choris angelorum socii concinamus dicentes | Hosanna in excelsis | Hosanna in excelsis |
| g02788 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui corporali jejunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes |
| 509502.Tp030 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudemus Dominum quem laudat caelicus ordo LAUDAMUS TE Nomen et imperium cujus est semper benedictum BENEDICIMUS TE Cuncta poli jubilatio quem veneranter adorat ADORAMUS TE Gloria digna tuis qui confers premia sanctis GLORIFICAMUS TE Qui pietate tuis sola misereris alumnis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Machina te caeli te laudat spiritus omnis DOMINE DEUS REX CAELESTIS Sanctus ter seraphin sanctus resonent tibi sanctus DEUS PATER OMNIPOTENS Plebibus et nostris pius esto vocibus istis DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Pectora nostra tuo confirma numine sancto DOMINE DEUS Sordibus a cunctis nos munda Christe piaclis AGNUS DEI Aeterni patris ingeniti splendorque perennis FILIUS PATRIS Ut sceleris sine labe tibi placeat tuus orbis QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Mentibus ut puris valeamus psallere tibi QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Principium sine principio sine temporis aevo QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Flectitur omne genu cui subditur atque potestas QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Rex regum Dominus residens super astra polorum TU SOLUS DOMINUS Cuncta tenens summoque regens moderamine verbi TU SOLUS ALTISSIMUS Qui caelum terramque tenes mare necne profundum JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| 509504.Tp57 Tp | SANCTUS Genitor summi filii quem concepit sancta virgo Maria SANCTUS | Summi patris unigenitus quem produxit mundo virgo Maria SANCTUS | Spiritus sanctus sub cujus umbra Christum genuisti excellentissima virgo Maria DOMINUS DEUS SABAOTH | Dominum exercituum interpella pro nobis te supplices rogamus virgo Maria PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Quia gloria angelorum ex te orta est ideo ineffabiliter glorificaris virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | Ubi cum filio regnas sine termino quem genuisti nobis virgo Maria BENEDICTUS | De carne tua genitus QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | O nomen ineffabile quod cognominatur filius quem pro nobis ora virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS |
| g01342.Tp19 Tp | Hodie candidati sacerdotum chori centeni et milleni conjubilent Christo dilectoque suo Joanni | Quem stola gloriae indutum hodie ipse in convivium suscepit aeternum | O vere sanctum laudabilem in terra caeli arce splendentem in gloria magna | Alleluia sacerdotes eia jubilemus deo in beato Joanne theologo celsa voce et humili corde eia dicite | Tibi Christo regi plaudant omnes angeli plaudant sacerdotes et cuncti ministri tui | Qui inter natalis tui gaudia cari tui Iohannis nobis praestas suffragia | Joannis potatoris profundi pectoris tui et tutoris virgineae genitricis tuae | Ad cujus gloriam en tibi adstant hymnistae sacerdotes tui et tua in eo preconia efferunt ita modulantes |
| g02789 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret | Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes |
| 509502.Tp611 Tp | [1]Ut possimus consequi hoc Deus precibus devotis LAUDAMUS TE [2] Qui indiges nullius laude Deus trine et une Domine BENEDICIMUS TE [3] Quem benedicunt mare et aquae sol luna terra et stelle caeli lucide ADORAMUS TE [4] Quem adorant virtutes angelicae ipsum prostrato nosmet corpore GLORIFICAMUS TE [5] O bone rex et pie Domine clementiam ineffabiliter tuam magnificantes devote GRATIAS |