Full text:
Tota pulchra es amica mea et macula non est in te
Genre:
Usual feast:
CAO:
5161
CAO concordances:
E HRD
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Tota pulchra es amica mea et macula non est in te favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua odor unguentorum tuorum super omnia aromata jam enim hiems transiit imber abiit et recessit flores apparuerunt vineae florentes odorem dederunt et vox turturis audita est in terra nostra surge propera amica mea veni de Libano veni coronaberis | 005162 | A |
| Tota pulchra es amica mea oculi tui columbarum genae tuae sicut granum mali punici labia tua ut vitta coccinea veni veni veni dilecta mea pulchra es et macula non est in te | 204925 | A |
| Tota pulchra es amica mea et macula non est in te veni de Libano veni coronaberis | 206922 | A |
| Tota pulchra es amica mea oculi tui columbarum capilli tui sicut greges caprarum genae tuae ut granum mali punici labia tua ut victa coccinea veni veni veni dilecta tota pulchra es et macula non est in te | 204927 | A |
| Columba mea quam pulchra es et quam decora sicut turris David tota speciosa es amica mea et macula non est in te | h02702 | ANT |
| Tota pulchra es amica mea et macula non est in te veni de Libano sponsa mea veni de Libano veni coronaberis de capite amata de vertice Seir Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum | a01216 | A |
| Ibo mihi ad montem myrrhae et ad colles Libani et loquar sponsae meae tota speciosa es amica mea et macula non est in te veni a Libano sponsa veni a Libano veniens et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum a montibus leopardorum | 003160.2 | A |
| Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te | a02875 | A |
| Tota pulchra est amica nostra columba nostra et macula originalis non est in te alleluia | a07876 | A |
| Alleluia Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te | g00016 | Al |
| Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te | g00090 | TcV |
| Tota pulchra es Maria et macula non est in te | 005161.1 | A |
| Ibo mihi ad montem myrrhae et ad collem Libani et loquar sponsae meae tota speciosa es proxima mea et macula non est in te veni a Libano veni et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum a montibus leopardorum alleluia | 003160 | A |
| Una es proxima mea una est columba mea et macula non est in te | h04109 | ANT |
| Ipsi David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata | Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum nec est in spiritu ejus dolus | Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur spina | Delictum meum cognitum tibi feci et injustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversum me injustitiam meam domino et tu remisisti impietatem peccati mei | Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt | Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exsultatio mea erue me a circumdantibus me | Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos | Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te | Multa flagella peccatoris sperantem autem in domino misericordia circumdabit | Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde | 920031 | PS |
| Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum in te domine speravi non confundar in aeternum | In justitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu | Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui | Quoniam tu es patientia mea domine domine spes mea a juventute mea | In te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper | Tamquam prodigium factus sum multis et tu adjutor fortis | Repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam | Ne projicias me in tempore senectutis cum defecerit virtus mea ne derelinquas me | Quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum | Dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui eripiat | Deus ne elongeris a me deus meus in auxilium meum respice | Confundantur et deficiant detrahentes animae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi | Ego autem semper sperabo et adjiciam super omnem laudem tuam | Os meum annuntiabit justitiam tuam tota die salutare tuum quoniam non cognovi litteraturam | Introibo in potentias domini domine memorabor justitiae tuae solius | Deus docuisti me a juventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua | Et usque in senectam et senium deus ne derelinquas me donec annuntiem bracchium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam | Et justitiam tuam deus usque in altissima quae fecisti magnalia deus quis similis tibi | Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me | Multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me | Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam deus psallam tibi in cithara sanctus Israel | Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti | Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi | 920070 | PS |
| Ibo nunc ad montem myrrhae et ad colles Libani et loquar sponsae meae tota speciosa est proxima mea et macula non est in te veni a Libano sponsa veni a Libano veniens et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum a montibus leopardorum veni in hortum meum ut viderem si floruissent mala punica | 003160.1 | A |
| In finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem cum tenuerunt eum Allophyli in Geth | Miserere mei deus quoniam conculcavit me homo tota die impugnans tribulavit me | Conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me | Ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo | In deo laudabo sermones meos in deo speravi non timebo quid faciat mihi caro | Tota die verba mea execrabantur adversum me omnes cogitationes eorum in malum | Inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam | Pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes | Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua | Tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam deus meus es | In deo laudabo verbum in domino laudabo sermonem in deo speravi non timebo quid faciat mihi homo | In me sunt deus vota tua quae reddam laudationes tibi | Quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram deo in lumine viventium | 920055 | PS |
| In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis | 920024 | PS |
| Canticum Psalmi filiis Core in finem pro Maheleth ad respondendum intellectus Eman Ezrahitae | Domine deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te | Intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam | Quia repleta est malis anima mea et vita mea inferno appropinquavit | Aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adjutorio | Inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulcris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt | Posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis | Super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me | Longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar | Oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te domine tota die expandi ad te manus meas | Numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi | Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione | Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et justitia tua in terra oblivionis | Et ego ad te domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te | Ut quid domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me | Pauper sum ego et in laboribus a juventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus | In me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me | Circumdederunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul | Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria | 920087 | PS |
| Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus | 920118 | PS |
| In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum | 920043 | PS |