Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia
Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit LECTIO Isaiae prophetae | Ventura divina protulit noecia in voce prophetica | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET GLORIA Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | Invisibilis interminus | ET GLORIA ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra