Ascendit deus in jubilo | Et dominus in voce tubae super caelos caelorum ad orientem | Captivam duxit formam nostram dedit hominibus felix donum | Ovem quae perierat ulnis suis eam vexit | Ad gregem illum ad supernas caulas eam duxit | O ineffabilis deus redemptor fortis aeternae gloriae Qui in personis trinus es et unus fateris in essentia | Qui non vis perire tuum quod creaveras plasma | Prolem in terra dilectum pro nobis direxeras | Ipse probra nostra tulit per stipitem et livore ejus nos sanati sumus | Resurrexit de sepulchro in aethera revolavit ad sidera alleluia | Ipsum enim expectamus inde judicem venientem ad supremum similiter sicut ascenderat
In finem pro filiis Core psalmus | Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis | Quoniam dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram | Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris | Elegit nobis hereditatem suam speciem Jacob quam dilexit | Ascendit deus in jubilo et dominus in voce tubae | Psallite deo nostro psallite Psallite regi nostro psallite | Quoniam rex omnis terrae deus psallite sapienter | Regnabit deus super gentes deus sedet super sedem sanctam suam | Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt