- Log in to post comments
| 920046 PS | In finem pro filiis Core psalmus | Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis | Quoniam dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram | Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris | Elegit nobis hereditatem suam speciem Jacob quam dilexit | Ascendit deus in jubilo et dominus in voce tubae | Psallite deo nostro psallite Psallite regi nostro psallite | Quoniam rex omnis terrae deus psallite sapienter | Regnabit deus super gentes deus sedet super sedem sanctam suam | Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt |
| 006121a V | Ascendit deus in jubilatione et dominus in voce tubae |
| ah37029 Sq | Ascendit deus in jubilo | Et dominus in voce tubae super caelos caelorum ad orientem | Captivam duxit formam nostram dedit hominibus felix donum | Ovem quae perierat ulnis suis eam vexit | Ad gregem illum ad supernas caulas eam duxit | O ineffabilis deus redemptor fortis aeternae gloriae Qui in personis trinus es et unus fateris in essentia | Qui non vis perire tuum quod creaveras plasma | Prolem in terra dilectum pro nobis direxeras | Ipse probra nostra tulit per stipitem et livore ejus nos sanati sumus | Resurrexit de sepulchro in aethera revolavit ad sidera alleluia | Ipsum enim expectamus inde judicem venientem ad supremum similiter sicut ascenderat |
| 920097 PS | Psalmus ipsi David cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | Notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam | Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri | Jubilate deo omnis terra cantate et exsultate et psallite | Psallite domino in cithara in cithara et voce psalmi | In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domini | Moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et qui habitant in eo | Flumina plaudent manu simul montes exsultabunt | A conspectu domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in aequitate |
| g01161b InV | Ascendit deus in jubilatione et dominus in voce tubae |
| 006123 R | Ascendit deus in jubilatione alleluia et dominus in voce tubae alleluia alleluia |
| g01080 Al | Alleluia Ascendit deus in jubilatione et dominus in voce tubae |
| 001490 A | Ascendit deus in jubilatione et dominus in voce tubae alleluia |
| a03009 H | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te |
| h01266 ANT | Ascendit deus in jubilatione dominus in voce tubae psallite deo nostro psallite regi nostro psallite quoniam rex omnis terrae deus psallite prudenter |