Beata vere mater ecclesia quam sic honor divinae dignationis illuminat quam victoriosorum gloriosus martyrum sanguis exornat quam inviolata confessionis candida induit virginitas
Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum cujus inaestimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium
Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola...
Sacra Vincentis mundus certamina recolens hodie pura det carmina | Levita nobilis hic in ecclesia vice pontificis gessit magnalia | Ad Hispanos Dacianus tandem venit vir profanus deos putans idola |...
Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo |...
Laus sit regi gloriae cujus formam gratiae solis splendor obstupescit | In hortos ecclesiae lilia colligere tamquam sponsus dum processit | Ecce Agnes invenitur et inventa colligitur lilium de lilio...
Roma Petro glorietur Roma Paulum veneretur pari reverentia | Immo tota jucundetur et jucundis occupetur laudibus ecclesia | Hi sunt ejus fundamenta fundatores fulcimenta bases epistylia | Idem saga...