Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi
Alleluia Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae tunc dicit illis qui a dextris ejus erunt venite benedicti patris mei percipite regnum cum gaudio magno
In die quando venerit dominus ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus martyrum confessorum atque virginum ibi assistunt omnes populi ante tanta majestatem domini nimio perterriti dies ille dies irae dies tribulationis et angustiae dies illa nimium erit impiis amara o quam felices erunt illi qui vocem illam domini meruerint audire venite benedicti patris mei percipite regnum