- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Lux visa per caliginem in terram mittit radium quando sanctorum aliquem nobis donat egregium | Exit ab ea quidquid est quod ab ipsa distinguitur sed multum damni inter est dum quis ab hac disjungitur | O via vita veritas te Christe jubar optimum nescit malorum caecitas sed videt mens fidelium | Petamus ergo gratiam ut Leopoldi merita nobis impetrent veniam mala vadant praeterita | Oriatur hinc claritas veritatis perlucidae fides spes atque caritas virtutes theologicae | Laetemur nunc in domino humilitate placida spreto culparum tumulo et voluptate noxia | Ducentes dies prosperos praesenti in miseria ne sentiamus asperos per infinita saecula | Ut cum finis advenerit vitae praesentis miserae Maria nos respexerit cum Leopoldo comite | Sit patri laus et filio celsa dilecto gloria summo quoque paraclito nostra quod est victoria | 830204 | H |
| Gloria patri et filio atque ... | 006870za | V |
| Gloria sit summo patri laus ejus filio honor et virtus spiritui sancto | 604921b | V |
| Gloria lausque patri et filio ... | 007718za | V |
| Gloria et honor patri et filio et spiritui ... Amen | h00026b | ACCV |
| Gloria sit deo patri et filio ... | 007718zb | V |
| O dei sapientia attingens cuncta fortiter humani lapsus vitia sublevasti suaviter | Sumpsisti formam hominis in qua mortem susciperes ex alvo nascens virginis ne consors culpae fieres | Replens matrem dulcedinis dono dum alvo clauditur sic plena bonis inclytis ut stella fulgens oritur | Amoris dans indicia certa tam efficaciter tota nostra praecordia ad te traxisti dulciter | Aeterni patris ordine in templo virgo conditur ubi mira dulcedine contemplando perfruitur | Orationi dedita et divinis obsequiis a mundo prorsus abdita arcanis vacat studiis | O mira redundantia gratiae data virgini quae cuncta sunt fragrantia et grata summo numina | Mens lingua caro spiritus sensus affectus actio electam monstrant caelitus in matrem dei filio | Gloria tibi domine qui natus es de virgine idem manens in numine patri cum sancto flamine | 830236 | H |
| Laus gloria patri et filio ... | 006921za | V |
| Assunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata | Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida thori virilis nescia | Haec paranympho dum credit sacrum hanc pneuma replevit alvus tumescit et gerit verbum patris quod meruit | Confestim montes adiit Elisabeth salutavit obviis eam suscipit ulnis stringit et circuit | Sacri junguntur uteri milesque sui domini praesentiam dum percipit hunc exsultando suscipit | Clamat anus cum jubilo plena sancto paraclito beata tu in filio quae credidisti domino | Exsultet caeli regia et mundialis machina abyssus atque maria laudent deum per saecula | Patri summo cum filio spiritui quoque sancto sit sempiterna gloria in unitate solida | 830009 | H |
| Patri summo cum filio spiritui quoque sancto sit sempiterna gloria in unitate solida | 830009:08 | HV |