Veniente domino Jesu Jerosolimam commota est civitas obviam regis humili prophetam dicente filia Sion noli timere quia rex tuus mansuetus tibi veniet sedens supra pullum asine in magno misterio sed hebreorurn pueri precidebant ramos ferentes palmarurn et olivarum mittentes in via cum Iaudibus osanna benedictus qui venit in nomine domini osanna
Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna qui caeli lapsus solio mirabili consilio jam perdito per homine carnem sumsit de virgine quem angelis qui cecidit caeli eniem factum vidit obhoc iratus in vidit seque cum prole perdidit sed deus per clementia nostra motus miseria hostias vicit imperia cruce sumpta victoria cui nostra fragilitas laudes persolvat debitas quascum supernis civibus laetis canamus (...)
Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domino est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David
Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Sanctus Qui regnas sine fine | Sanctus Principium finisque saeculorum | Sanctus dominus Omnia juste disponens | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem supplices orantes submissa voce clamamus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis
(a) Sanctus deus omnipotens pater (b) Sanctus dei filius atque unigenitus (c) Sanctus quoque spiritus paraclitus voluntas amborum (d) Uni deo gloria Osanna in altissimis deo Omnes dicamus Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth (A) Deus exercituum et militiarum rex O admirabilis clementia Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis (B) Benedictum dominum regem sanctum gloriae clamet omnis turba dei in excelsis eia Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis
Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod e contra vos est et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes et adduxerunt ad Jesum et imposuerunt sibi vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David