| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006267 | R | Cantantibus organis Caecilia virgo in corde suo soli domino decantabat dicens fiat domine cor meum et corpus meum immaculatum ut non confundar |
| 006267a | V | Biduanis ac triduanis jejuniis orans commendabat domino quod timebat |
| 006267b | V | Biduanis ac triduanis jejuniis orans suam domino pudicitiam commendabat dicens |
| 006267za | V | Virgo gloriosa semper ... |
| 200470 A | Ave summi regis sponsa virgo et mater gloriosa caelorum regina pretiosa paradisi rosa stella rutilans aurora angelorum gloria sanctorum laetitia justorum subsidium spes defunctorum advocata pia esto nobis apud deum semper virgo Maria |
| ah53098 Sq | Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica |
| 201983 A | Gloriosa semper virgo Maria dulcissima precibus te venerantum annue piissima inoffensis ne labamur a te semper protegamur |
| 202232 A | Hodie gloriosa semper virgo (...) |
| 201987 A | Gloriosa virgo semper Maria (...) |
| a06652 H | Missus sacer a supernis ad Mariam angelus castitatis uberalem dictis his affatus est ave virgo gloriosa plena dei gratia | Spiritus sanctus divinus tuam replet viscera rex regum egrediatur ac de tuo utero tanquam sponsus speciosus de cubili proprio | En concipies Maria pariesque filium quem sol iste radiusque luna tremit aurea pelagi metuunt aquae terraeque substantia | Angelo haec prosequente monitis dulcissimis virgo credit atque dixit en ancilla domini fiat mihi ut dixisti ut sim genetrix dei | Modulis nos ergo fratres dulcibus et consonis hominisque dei matrem salutemus virginem ut suam pro nobis prolem deprecemur jugiter | Salve semper benedicta tu in mulieribus quis papilla deum nostrum lactavisti carnea quem gestare meruisti inter sacra viscera | O Maria puellarum omnium sanctissima aufer clades famulorum malaque praesentia quis pro vita criminosa patimur assidue | Unde supplices rogamus tua prece subleva filioque repesenta in aeterna gloria quos interna reos mortis facit conscientia | Praestet hoc pater aeternus atque unigenitus procedensque ab utroque spiritus paraclitus est deus qui semper unus per aeterna saecula |
| g04348 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus | Et te in veneratione sacrarum virginum exultantibus animis laudare benedicere et praedicare | Inter quas intemerata Dei genitrix virgo Maria cujus assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen aeternum effudit Jesum Christum Dominum nostrum | Per quam majestatem |
| 002763 A | Exaltata est gloriosa semper virgo Maria super choros angelorum venite omnes magnificemus Christum regem cujus regnum regnum est omnium saeculorum |
| 007744za V | Salve semper sancta virgo ... |
| a00447 A | Gloriosa dei martyr et virgo castissima precibus te venerantium annuae piissima ut a malis eruamur et per te semper protegamur |