Aperi caelos tuos domine et vide afflictionem nostram circumdederunt nos gentes ad puniendum nos sed tu domine extende bracchium tuum et libera animas nostras
Aperi caelos tuos domine et vide afflictionem nostram circumdederunt nos gentes ad expugnandum nos sed tu domine extende bracchium tuum et libera animas nostras ne pereamus
Oravit Ezechias in conspectum domini dicens domine deus qui sedes super cherubim inclina aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide et salva nos de manu mortis ut sciant omnia regna terrae quia tu es dominus
Exaudi domine preces nostras et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum propter temet ipsum inclina deus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide habitationem gloriae tuae
Tu fecisti caelum et terram inclina domine aurem tuam et audi aperi domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum deum viventem | Vere enim domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni | Non enim erant dii sed opera manuum hominum ligna et lapis et comminuerunt eos | Et nunc domine deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terrae quia tu es dominus solus