| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006389 | R | Da nobis domine locum paenitentiae et ne claudas ora canentium te domine |
| 006389a | V | Ne tradas domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram |
| 006389b | V | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph |
| 006389c | V | Conforta me rex sanctorum principatum tenens et da sermonem rectum in os meum |
| 006389d | V | Memento domine testamenti tui et da verbum in ore meo |
| 006389za | V | Miserere domine populo tuo ... |
| h03408 PRCS | Miserere et parce clementissime domine populo tuo quia peccavimus tibi |
| h03359b ANTV | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo | Et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium |
| 003772.1 A | Miserere domine populo tuo super quem invocatum est nomen tuum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus populorum tuorum alleluia |
| h00082 LDS | Alleluia Miserere nobis domine miserere populo tuo quia pre timore ire tuae conturbati sumus sed libera nos alleluia |
| h04735 CaH | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium |
| 006463za V | Domine si adhuc populo tuo ... |
| 002766 A | Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia |
| h01908 CaH | Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationis tuae | Et inmitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditavis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | Gloria et honor |
| a01158.1 A | Si fecissemus praecepta tua domine ambulassemus cum securitate et pace per omnes dies vitae nostrae nos quidem peccavimus ideo venit in nos tribulatio pius es domine miserere nobis et dona remedium populo tuo alleluia |
| 604922 R | Dum virgo decollaretur Margarita prosternens se in orationem dixit domine Jesum Christe miserere populo tuo quem redemisti et quaeso facias ut qui me invocaverit in suis precibus libera eum de quacumque tribulatione |