| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006402 | R | Dedisti domine habitaculum martyri tuo Clementi in mari in modum templi marmorei angelicis manibus praeparatum iter praebens populo terrae ut enarrent mirabilia tua |
| 006402a | V | Hoc domine ad laudem et gloriam nominis tui fieri voluisti |
| 006402b | V | Venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos |
| 006402za | V | Dedisti domine sanctis tuis ... |
| 006402zb | V | Quoniam magnus es tu et ... |
| 006352a V | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus |
| g01807 GrV | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus |
| 007755a V | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus |
| h04692 CaH | Magnus es domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabitur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi |
| 509502.Tp351 Tp | Quoniam magnus es tu et laudabilis valde | BENEDICIMUS TE |
| 600176a V | Quoniam magnus es tu et (...) |
| 509502.Tp564 Tp | GLORIA ... VOLUNTATIS Laus angelorum salus et vita redemptio nostra LAUDAMUS TE Qui cuncta tuo disponis ordine ad dexteram patris sedente benedicte BENEDICIMUS TE Aeterne perpetue nunc et semper in sede gloriae tuae o adorande ADORAMUS TE Lux luminum ablutio scelerum exultatio electorum GLORIFICAMUS TE Sancte ac benedicte et coaeterne domine GRATIAS Caelestium terrestrium tu fabricator et mundi redemptor PROPTER Sancta sanctis qui preparas laudes tibi referrimus DOMINE DEUS REX Gloriosus ac venerandus arva regens et polum DEUS PATER Laudantia nomen tuum agmina aspice rex altissimae DOMINE FILI Deus patrum nostrorum da nobis spiritum gratiae tuae JESU Gloriam prebens tuis devotis indeficientem DOMINE DEUS Aeternus et inmortalis AGNUS DEI laudabilis atque gloriosus FILIUM Benedicti patris omnipotentis unigenite Christe QUI TOLLIS Deus summe conditor lucis poli siderum que creator rex sanctae QUI TOLLIS Adorandus qui es aeternaliter in sancta trinitate Christe SUSCIPE Caelorum compos et auctor terre marisque creator QUI SEDES Centrum poli tu palmo metiris pontum et arva pugillo concludis QUONIAM Deo patri unica proles ejusque sapientia necnon et virtus TU SOLUS DOMINUS Tu omnia nosti tu cuncta gebernas et judicas juste TU SOLUS ALTISSIMUS Omnipotens adorande colende tremende et venerande JESU Cujus potestas virtus et honor sceptrum et regnum permanet semper CUM SANCTO Incessanter una cum angelis laudemus universi dominum nostrum AMEN |
| g01424 TcV | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus |
| 007122 R | Magnus es domine deus noster quoniam tu castigas et salvas deducis ad inferos et reducis et post lacrimationem et fletum exsultationem inducis |
| 920085 PS | Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die | Laetifica animam servi tui quoniam ad te domine animam meam levavi | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci deprecationis meae | In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua | Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Deduc me domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum | Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum | Quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo | Et tu domine deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax | Respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae | Fac mecum signum in bonum ut videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu domine adjuvisti me et consolatus es me |