- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006433 | R | Deus qui sedes super thronum et judicas aequitatem esto refugium pauperum in tribulatione quia tu solus laborem et dolorem consideras |
| 006433a | V | Tibi enim derelictus est pauper pupillo tu eris adjutor |
| 006433za | V | Adjutor in opportunitatibus ... |
| 006433zb | V | Dominus rex saeculi et ... |
| 006433zc | V | Tibi omnes* |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | 909010 | Va |
| In finem pro iis qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto | Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis | Speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum | Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime | Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | Sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corda inimicorum regis | Sedes tua deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui | Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis | Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te | Filiae regum in honore tuo astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate | Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui | Et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus deus tuus et adorabunt eum | Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis | Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis | Circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae ejus afferentur tibi | Afferentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis | Pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram | Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi | 920044 | PS |
| GLORIA ... VOLUNTATIS Laus angelorum salus et vita redemptio nostra LAUDAMUS TE Qui cuncta tuo disponis ordine ad dexteram patris sedente benedicte BENEDICIMUS TE Aeterne perpetue nunc et semper in sede gloriae tuae o adorande ADORAMUS TE Lux luminum ablutio scelerum exultatio electorum GLORIFICAMUS TE Sancte ac benedicte et coaeterne domine GRATIAS Caelestium terrestrium tu fabricator et mundi redemptor PROPTER Sancta sanctis qui preparas laudes tibi referrimus DOMINE DEUS REX Gloriosus ac venerandus arva regens et polum DEUS PATER Laudantia nomen tuum agmina aspice rex altissimae DOMINE FILI Deus patrum nostrorum da nobis spiritum gratiae tuae JESU Gloriam prebens tuis devotis indeficientem DOMINE DEUS Aeternus et inmortalis AGNUS DEI laudabilis atque gloriosus FILIUM Benedicti patris omnipotentis unigenite Christe QUI TOLLIS Deus summe conditor lucis poli siderum que creator rex sanctae QUI TOLLIS Adorandus qui es aeternaliter in sancta trinitate Christe SUSCIPE Caelorum compos et auctor terre marisque creator QUI SEDES Centrum poli tu palmo metiris pontum et arva pugillo concludis QUONIAM Deo patri unica proles ejusque sapientia necnon et virtus TU SOLUS DOMINUS Tu omnia nosti tu cuncta gebernas et judicas juste TU SOLUS ALTISSIMUS Omnipotens adorande colende tremende et venerande JESU Cujus potestas virtus et honor sceptrum et regnum permanet semper CUM SANCTO Incessanter una cum angelis laudemus universi dominum nostrum AMEN | 509502.Tp564 | Tp |
| Benedictio trinae unitati simplici deitati semper omnifaria | Parenti cui sempiternales stat identitas sempiternitas iatriel mira | Pax verbo coessentiva sapientia vere veritas explendet viva | Tibi et amborum voluntas pneuma et suavitas tu beatitudo sancta sanctitas est exstantiva | Tres omnium genus bonorum generalissimum on ens nobis ex quo vita stillat amor et sophia | Optima veraque aeternitas aeterna et optima veritas vera aeternaque bonitas | Odium falsitas morsque cedant figuram tuam nobis explicet usia ratio caritasa | Fons in quo sunt vivum quorum umbras mortales expetunt vitae deliciae decus sotheria regnum virtus victoria | Fac tuos supplices tuae dilectionis compotes effuga daemones orbem christianum O et Alpha magnifica | Pater El Eloy Eloe Elyon Ja Sadai lux Samain tu Eie rex sabaoth ineffabilis Adonai tuum nos plasma conserva | Proles Emmanuel mire mirabilis summe consul deus fortis dominus iustus futuri pater saeculi princeps pacis Jesu Messia nos salva | Spiritus timoris pietatis scientiae fortitudinis consilii intellectus ac sapientiae nos illustra unge sanctifica | Simplex trinitatis tu unitas unitatis trina deitas purga culpas aegros sana hostes pacifica solve vincla pelle pericula | Ac te sitientes pio vultu saties paceque aeterna in Jerusalem superna | ah50243 | Sq |
| Lectio Isaiae prophetae in qua Christi lucida vaticinntur nativitas haec dicit dominus ad filius santus spiritus populus gentium qui ambulabat in tenebris quem creasti quem fraude subdola hostis expulit paradiso vidit lucem magnam fulsere et immania note media pastoribus lumina habitantibus in regione umbrae mortis lux sempiterna et redemptio vere nova orride eis o mira genitura o proles gloriosa ostupenda nativitas parvulus eum natus est nobis magnus hic erit ibi genitus suis filius dei patris summi natus est nobis ab arce suma et factus est principatus super humerum ejus ut caelos regat atque aniam nec non refrenet Maria qui vocalitur nomen ejus ne fias Messias soter Emmanuel sabbaoth ad enim adonai admirabilis radix danit consiliarius deus fovis deus patris quereant otinam pulchrae daemonum castra perimensterrima pater futuri saeculi rex omnipotens princeps pacis per saecula sempiterna multiplicabitur ejus imperium in Jerusalem Judaea sive Samaria qui pacis non erit finis hic et veum super solium et super dabit et super regnum ejus qui regni meta fui non erit aliqua ut eos franet illud in fidei pignore qui corroboret illud in judicio justitia judex cum venerit judicare saeculum amen illi clebetur gloria laus et jubilatio et usque in sempiternum amen | a04758 | L |
| Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et deprecationem labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi | Magna est gloria ejus in salute tua gloriam et magnum decorem impones super eum | Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Quoniam rex sperat in domino et in misericordia altissimi non commovebitur | Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt | Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui | Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis | Fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum | Quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilium quae non potuerunt stabilire | Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum illorum | Exaltare domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas | h03174a | ANTV |
| In finem psalmus David | Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi | Magna est gloria ejus in salutari tuo gloriam et magnum decorem impones super eum | Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Quoniam rex sperat in domino et in misericordia altissimi non commovebitur | Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt | Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis | Fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum | Quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire | Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum | Exaltare domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas | 920020 | PS |
| SANCTUS Rex qui cuncta regis justo moderamine legis SANCTUS | Qui caelo ditas quos elegis Israhelitas SANCTUS | Ad nutum cujus rota mundi volvitur hujus DOMINUS DEUS ... PLENI SUNT ... OSANNA IN EXCELSIS | Ad nos et rursum rediens vehit agmina sursum BENEDICTUS .. | 509504.Tp133 | Tp |
| Laudatio ipsi David Exaltabo te deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi | Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis | Generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt | Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt | Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt | Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et justitia tua exsultabunt | Miserator et misericors dominus patiens et multum misericors | Suavis dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus | Confiteantur tibi domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi | Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur | Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui | Regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et generationem fidelis dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Allevat dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos | Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione | Justus dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate | Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos | Custodit dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet | Laudationem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi | 920144 | PS |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te | a03009 | H |