- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006564 | R | Dum steteritis ante reges et praesides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini |
| 006564a | V | Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis |
| 006564b | V | Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus nolite solliciti esse qualiter respondeatis |
| 006564za | V | Cum enim educent vos in ... |
| 006564zb | V | Ego enim dabo vobis os et ... |
| h04756 CaH | Haec dicit dominus ecce ego mittam angelum meum et praeparavit viam ante faciem meam | Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos quaeritis | Ecce veniet dicit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus aut quis stabit ad videndum eum | Ipse enim quasi ignis conflans et quasi erba fullonum | Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi | Et conflavit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino offerentes sacrificia in justitiae | Et placebit domino sacrificium Juda et Jerusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui | Et ecce ego veniam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii | Viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit dominus exercituum | Ego enim dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti | A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis | Revertimini ad me et revertar ad vos dicit dominus exercituum | Et aperiam cataractas caeli et dabo vobis pluviam diebus oportunis et super effundam benedictionem meam usque ad abundantiam | Et increpabo pro vobis devorante et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilitas in vinea et agro dicit dominus | Et beatos vos dicent omnes gentes eritisque terra desiderabilis dicit dominus exercituum |
| h02785a ANTV | Priusquam errarem quaesivi sapientiam palam in oratione mea | Ante tempus postulabam pro illam et usque in novissimis inquiram eam | Defloruit tanquam precox uba letatum est cor meum in ea | Ambulavit pes meus iter rectum a juventute mea investigabam illam | Inclinavi modice aurem meam et excepi illam multam inveni mihi et ipsi sapientiam multum profeci in ea | Danti mihi sapientiam dabo gloriam consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et confundar | Conculcata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum | Manus mea extendi in altum et insipientiam ejus luxi | Animam meam direxi ad illam et in agnitionem inveni eam | Possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non relinquar | Venter meus conturbatus est quaerendo eam propterea possidebo bonam possessionem | Dedit enim mihi dominus linguam mercedem meam et in ipsa landabo eum | Appropinquate ad me indocti et congregate vos in domum discipline | Quid adhuc retardatis aut quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer | Aperui os meum et locutus sum comparate vobis sine argento sapientiam et collum vestrum subicite jugo | Et suscipiet anima vestra disciplina in proximo est enim invenire eam | Videte oculis vestris quoniam modice laborabi et inveni mihi multam requiem | Ad sumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea | Laetetur anima vestra in misericordia ejus et non confundemini in laude ipsius | Operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo |
| h04711 CaH | Priusquam errarem quaesivi sapientiam palam in orationem meam | Ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam | Defloruit tanquam precox uba letatum est cor meum in ea | Ambulavit pes meus iter rectum a juventute mea investigabam illam | Inclinavi modice aurem meam et excepi illam multam inveni mihi met ipsi sapientiam multum profeci in ea | Danti mici sapientiam dabo gloriam consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et confundar | Conculcata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum | Manus mea extendi in altum et insipientiam ejus luxi | Animam meam direxi ad illam et in agnitionem inveni eam | Possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non relinquar | Venter meus conturbatus est quaerendo eam propterea possidebo bonam possessionem | Dedit enim mihi dominus linguam mercedem meam et in ipsa landabo eum | Appropinquate ad me indocti et congregate vos in domum discipline | Quid adhuc retardatis aut quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer | Aperui os meum et locutus sum comparate vobis sine argento sapientiam et collum vestrum subicite jugo | Et suscipiet anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam | Videte oculis vestris quoniam modice laborabi et inveni mici multam requiem | Ad sumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in eam | Laetetur anima vestra in misericordia ejus et non confundemini in laude ipsius | Operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo |
| a07511 Ca | Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas |