Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo
Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati | Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus | Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion latera aquilonis civitas regis magni | Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam | Quoniam ecce reges terrae congregati sunt convenerunt in unum | Ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt | Tremor apprehendit eos ibi dolores ut parturientis | In spiritu vehementi conteres naves Tharsis | Sicut audivimus sic vidimus in civitate domini virtutum in civitate dei nostri deus fundavit eam in aeternum | Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui | Secundum nomen tuum deus sic et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua | Laetetur mons Sion et exsultent filiae Judae propter judicia tua domine | Circumdate Sion et complectimini eam narrate in turribus ejus | Ponite corda vestra in virtute ejus et distribuite domos ejus ut enarretis in progenie altera | Quoniam hic est deus deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula