- Log in to post comments
| h04746 CaH | Militia est vita hominis super terra et sicut dies mercennarii dies ejus | Sicut cervus desiderat umbra et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi | Si dormiero dicam quando consurgam et rursus expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras | Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe | Memento quia ventus est vita mea et non revertetur ocultis meus ut videat bona nec aspiciet me visus hominis | Oculi tui in me et non subsistam sicut consumitur nubs et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam neque cognosce eum amplius locus ejus | Quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione oris mei et confabulabor cum amaritudine animae meae | Numquid mare sum ego aut coetus quia circumdedisti me carcere | Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties | Quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea | Desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei | Quid est homo quia magnificas eum et quia ponis erga eum cor tuum | Visitas eum diluculo et subito probas illum | Usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam | Peccavi quid faciam tibi o custos hominum | Quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis | Cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam | Ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam |
| h04761 CaH | De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio |
| 600790 R | Erat enim spiritu fervens domino serviens spe gaudens in tribulatione positus cum hilaritate subveniens |
| h02433 RS | Peccata nostra dominantur nobis et in tribulatione magna sumus placare jam domine et libera nos |
| h03524 ANT | In tribulatione nostra memores sumus tui deus in tribulatione modica eruditio tua facta est nobis |
| 920009 PS | In finem pro occultis filii psalmus David | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | Laetabor et exsultabo in te psallam nomini tuo altissime | In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua | Quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam | Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi | Inimici defecerunt frameae in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu | Et dominus in aeternum permanet paravit in judicio thronum suum | Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate judicabit populos in justitia | Et factus est dominus refugium pauperi adjutor in opportunitatibus in tribulatione | Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te domine | Psallite domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia ejus | Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum | Miserere mei domine vide humilitatem meam de inimicis meis | Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion | Exsultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum | Cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator | Convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur deum | Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem | Exsurge domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo | Constitue domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione | Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant | Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur | Exacerbavit dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret | Non est deus in conspectu ejus inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur | Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo | Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem | Oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum | In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum | Dixit enim in corde suo oblitus est deus avertit faciem suam ne videat in finem | Exsurge domine deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum | Propter quid irritavit impius deum dixit enim in corde suo non requiret | Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor | Contere bracchium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius | Desiderium pauperum exaudivit dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua | Judicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram |
| g00300 Cm | Religio munda et immaculata apud deum et patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum et immaculatum se custodire ab hoc saeculo |
| g00697 Cm | Cum invocarem te exaudisti me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti me miserere mihi domine et exaudi orationem meam |
| g01864 In | Da nobis deus auxilium de tribulatione quia vana salus hominis in deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros |
| ah53060 Sq | Laeta mente canamus deo nostro | Qui defectam peccatis semper novat ecclesiam | Et eam pallidulam de radio veri solis illuminat | Et terrae de Mesraim eduxit fornacibus ignitis | Quique in omni tribulatione eam exaudit | Insuper caelesti nutrit pane et cultum docet suum | Quin de petra melle dulci eam adimplet |