Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni quem benedixit dominus crescere te faciat deus meus sicut harena maris et donet tibi de rore caeli benedictionem
Ingredere benedicte domini in locum qui praeparatus est tibi deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere faciat atque multiplicet det tibi benedictiones patrum tuorum serviant tibi populi et adorent te tribus benedictus erit in aeternum alleluia
Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen