Ego sicut vitis fructificavi suavitatem odoris alleluia transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini alleluia alleluia
Sicut cedrus exaltata sum in Libano alleluia et sicut oliva speciosa in campis alleluia sicut vitis fructificavi suavitatem odoris alleluia alleluia alleluia
Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia
Benedicat dominus corda et corpora nostra et det super nos benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini sit super nos mittet angelum suum custodem qui custodiat nos in omnibus viis nostris...
Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut...