- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006641 | R | Egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renum ejus |
| 006641a | V | Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae et intellectus |
| 006641b | V | Ex Sion species decoris ejus deus noster manifeste veniet |
| 006641c | V | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem |
| 006641za | V | Et requiescet super eum ... |
| 006641zb | V | Radix Jesse et qui exsurget regere gentes meum gentes sperabunt |
| 006641zc | V | Egressus ejus erit a diebus ... |
| h04683 CaH | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu exsiccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus |
| h03772a ANTV | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion laudante et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus |