| ah53029.1 Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum |
| 830451f HV | Laus trinitati inclyta sit semper ac victoria in unitate solida per saeculorum saecula amen |
| 830215 H | Martine par apostolis festum colentes tu fove qui vivere discipulis vis aut mori nos respice | Fac nunc quod olim gesseras nunc praesules clarifica auge decus ecclesiae fraudes relide Satanae | Qui ter chaos evisceras mersos reatu suscita diviseras ut chlamydem nos indue justitiam | Ut specialis gloriae quondam recorderis tuae monastico nunc ordini jam pene lapso subveni | Sit trinitati gloria Martinus ut confessus est cujus fidem per opera qui semper in nos roboret |
| g02499 Sq | O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis edificasti in duabus partibus per filium hominis |
| ah37333 Sq | Laus honor sit | Eloi cunctipotenti in sanctorum gloria Nos vocibusque tonantem laudemus in suprema | Gratam pietatem tribuat sanctificando corda et nostra corpora Illi decus virtus cui jam nunc intonant praeconia regi inclita | Supernus adoret almus chorus cunctusque populus alta profunda montes flumina Caelum et sidera semper Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Atque dulcisona vox virtutum sonora nostra concordet odas canendo debitas Cunctaque concrepent et laetentur plene hac die sacra Elon laudando condita | Gaudendo jubilent omnes sollemnia celebrantes nunc sanctorum referentes praeconia voce dulciflua Gloria sit illi in aethera cujus clara rutilant dona quis aeterna vitae consequamur magna praemia | Ubi flagrat lux perennis in paradisi gaudia Angelorumque caterva ibi gaudet per saecula | Dulci personat symphonia melos concinit psallendo harmonica In qua decenter post funera o quam beata sanctorum sunt agmina | Patriarcharum apostolorum virginumque clara Prophetarumque confessorum et martyrum inclita | Nova canentia cantica caeli supra sancta pallatia splendida in civitate almiflua In qua sanctorum sunt agmina trinitatem sanctam cernentia | Poscimus ergo nos cum ipsis paradisi frui amoenia Te Deum cernentes supremum ex virgine natum veneranda | Tibi sit per aevum decus et potestas |
| ah53201 Sq | Sollempni carmine tuas Oswalde rex et martir splendide praeconamus laudes hodie | Generosam subolem te regio oriundum stemmate Brittania felix edidit | Felix plane tam nobili germine tanti regis atque martyris tanti denique pigneris conservatrix altrix genitrix | Qui sceptris potens Anglicis sedibus exaltatus est angelicis cum tripudio caelitum triumphale gestans bravium | Quam regni gloria praecelsum quem virtus et pietas et justitia summum coram Deo reddidit et hominibus | Quem sanguis inclytus aeternis adornat fascibus pro salute fidelis interceptum populi sorte bellica | Hic patriae pater et rector hic forma regnandi unica bonitatis specimen et speculum dulce fidei signaculum | Hic subditis Christum gentibus exemplo et verbo praedicat hic egenos manibus inexhaustis affectu paterno recreat | O vere admirandum et praedicandum tantae sanctitatis gratiam Christi munere pio regi praestitam | Ut vita gloriosa hic reverenter functus mortem dignissimam signis caelitus attestetur maximis | Cujus adhuc dextera pietatis cultu semper prodita corruptelae viget nescia | Cujus almi cineres et loca sacri conscia certaminis numquam supernis vacant medelis | Laus tibi fulgide martyr et regum piisime laus o tuis Oswalde sempiterna meritis | Laus regi martyrum qui te corona victoriae qui splendidis ornavit paradisi laureis | Laus trinitati per saecula cuncta regnanti |
| ah47002 Ky | Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison Kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio jugiter qua tibi petimus canentes eleison Kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et domine qui cuncta gubernas eleison Kyrie eleison | Tua devota plebs implorat jugiter ut illi digneris eleison Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit eleison Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison Kyrie eleison | In excelsis deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes eleison Kyrie eleison |
| ah53081.1 Sq | Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen |
| a06914 H | Restant nunc ad Christi fidem virtutis insignia quae sanctorum rite possint adsequi praeconia quae unius festa diem celebrantur gloria | Assunt nempe sanctitatis nobilis prosapiae nunilo siquidem virgo sanctaque Alodia quae clarent germanitate clarentque martyrio | Quae ambo inveunti aetatis infantiae martyres deo qua fide dilitescunt domui sed Christi accense igne enitescant celibes | Tunc deinde functionem cujusdam versipelli impelluntur ad conspectum praesidis viam vici vitam normam confitentes christiani dogmatis | Protinus regi delate perducuntur pariter urbis Osce assistentes principis praesentia quae interrogate pari Christum voce clamitant | Ilico traduntur almae private custodiam ubi quaterdenum tempus dierum instantiae respuunt promissiones respuunt supplicia | Sed in tali mancipate dierum articulo | Non cessant Christum praecantes ut illis constantiam passionis atque mortis largiretur optio | Igitur completa dies illuxit feliciter comproducte producuntur ad forum perniciter sic se ambo exortantes ad palmam martyrii | Percitus litor ostendens fulgurantem gladium ubi comprosilit prima nunilo sanctissima crine sibi illigata percussa prosternitur | Quod cernens germana virgo protinus Alodia excipit flexa cervice imminentem gladium sicque ambe laureate praebeantur aetheris | Inde tuam omnes sancte flagitamus gratiam ut earum interventu dimittantur crimina vitaque feliciorum potiamur gaudia | Procul sit a corde dolum pellantur lascivia caritatis omnis uno conectamus vinculo quo carisma dona sancti perfruamur spiritus | Gloria patri natoque semper et paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quae deum cuncta fatentur saeculorum saecula | Amen |
| 008304 H | Fili ex patre genite cum coequali pneumate nostris adesto precibus quas in hoc festo fundimus | Tuorum pia carmina caelesti dita gloria exorante Dominico nostro patrono optimo | Cujus nos salva meritis iras ac frange daemonis nullus nostrorum pereat sed semper sospes valeat | Sit tibi alma trinitas vere regnans et unitas honor laus perpes usia per saecula finis nescia | Amen |