- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006754 | R | Fulgebunt justi sicut lilium et sicut rosae in Jericho florebunt ante dominum |
| 006754a | V | Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum |
| 006754b | V | Justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia |
| 006754c | V | Justi fulgebunt in gloria sanctorum induti vestibus albis |
| 006754za | V | Clantati in domo domini in atrus domus dei nostri |
| 006754zb | V | Epulentur ... |
| 006754zc | V | In omnem |
| 006754zd | V | Sanctorum sicut aquilae |
| a06899 H | O caeloum almae princeps Michael potissime summi regis Christi summus portitorque rutilus Ayebis nunc nuncupatur Michael ut dominus | Tu polorum aulae vases tu thronorum cives es dominationum arce tu virtutum praeminens principatum potestatum lux coruscus enites | Cherubim deinde sacro tunc luis ignicoro seraphim deinde pollens cento nixus agusto arcevens legionum primus rite senio | Tu quaterno seniorum ordine cursu viges tubis vino senatorum globo quartus fulmen es conditoris throno situs rite missus adsistans | Tu ter teno sacro fultus angelorum ordine mille centies urbano legionum compage juge carmen trinitati concrepans ter agie | Tu perennis dei summi vultum pedesque tegis invicem tribusque illis innuens aspectibus Urielo Gabrielo Raphaelo socius | Hincque flantes flabos flammis bis ternis volatibus scilicet tegentes summa ante mundi exordia imave per acto fine quaeque sunt novissimum | Tu creatus creatoris obsequens officio humilem praelatus axem non linquis fastigio ille caeli dum refuga plectitur in tartaro | Inde tibi summa virtus pollet vigor inclyte tenebrosis dominare turbisque dominicis judicare censor suis zabulum cum angelis | Tu plebis Judaeae salus et caelo missus altor es almo vati jubar ferens Danieli orcaulo | Fortem inquid te bellare pro fideli populo | Inde nos quaesumus almae miles victor inclyte exhibe cunctis renatis nunc demum baptismatae quae praestabas Olimpie veteri enigmatae | Tu remove tela lapsa sontes iras daemonum pelle ulcus arce morbum aufer omne scandalum pax salus fidesque ferbens omnem tegat animum | Ecce cuncti conglobati revoluti temporis anuualem aulae tuae dedicatum solvimus sit ratum ut regi Christo tu fave dum vivimus | Praebe nobis mente decos esse mundos corpore ne cadamus coeno mole saucii libidine quo surgamus ad salutem tu clementer subleva | Tempora fave tranquilla auge pacis federa ensis urbis nostrae finis hostilis non dissicet labes mundum plagae ullum te duce non trudicent | Discat sexus omnis etas cussa mundi linguere verum Christi callem clines discamus concurrere quoquaeamus caeli portam transitum post petere | Ultimo dies cum ille resurgenti fulserit non reorum sorte vincti mancipemur tartaro sed urbano lucis loco de putemur libero | Dupplex tunc honor dum sanctis dignae dignus redditur non indignis mala nobis obvient quaegessimus sed mutandi transferamur ex fide sideribus | Quo tibi percomti almae Michael fortissime Jerusalem gloriosae sic enixi carmine ut inmenso perfruamur rite lucis lumine | Laudem soli trino fantes numini multimodam spiritus patris et agni mox adepti dexteram gaudeamus exsultemus affatim per saecula | Amen |
| g00255d InR | In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum |
| h01916 CaH | Expecta me dicit dominus in diem resurrectionis meae in futuro quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna | Ut effundam super eos omnem indignationem meam et omnem iram furoris mei | In igne enim zeli mei devorabitur omnis terra quia tunc reddum populis labium electum ut vocent omnis in nomine domini et serviant ei humer uno | Ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum eorum deferent munus mihi | In die illa non confunderis super cunctis ad inventionibus tuis quibus prevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magni locus super vie tue et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo | Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine domini reliquiae Israel | Non facient iniquitatem et non loquentur mendacium et noli venietur in ore eorum lingua dolosa | Quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui ex terreat |
| h04685 CaH | Haec dicit dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur | Beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui apprehendet istud | Custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum | Et non dicat filius advenae qui adhaeret domino dicens | Separationem dividet me dominus a populo suo | Et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum | Quia haec dicit dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae ego volui et tenuerint foedus meum | Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit | Et filius advenae qui adhaerent domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos | Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae | Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo | Quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ait dominus deus qui congregat dispersos Israel |
| h04753 CaH | Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis feminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur | Timor domini scientia et religiositas religiositas custodie et laetificavit cor jucunditatem atque gaudium David | Timenti dominum bene erit et in diebus consumationis illius benedicetur | Plenitudo sapientie limere deum et plenitudo a fructibus illius | Omnem domum illius implevit a generationibus et receptacula tesaurus illius | Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumeravit eum | Utraque autem sunt dona dei scientia et intellectus prudentiae | Sapientia compatietur et gloriam tenentium exaltat | Radix sapientiae est timere dominum rami enim illius longevit | In tesauris sapientiae intellectus scientiae et religiositas | Exsecratio tuum peccatorum sapientia timor domini expellit peccatum | Numquid sine timorest non potest justificari iracundia enim animositatis ejus subversio illius est | Usque ad tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis | Bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | In tesauris sapientiae significatio discipline execratio autem peccatoris cultura dei | Qui concupiscis sapientiam conserva justitiam et deus praebet illam tibi | Sapientia enim et disciplina timor domini et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius | Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde | Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis | Attende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae despectionem et revelet deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te | Quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia |
| g03510b SCRV | Erue nos in mirabilibus tuis ut congnoscant omnes quia tu es dominus deus solus gloriosus super omnem terram angelus enim tuus descendit cum Azaram et socii ejus in fornacem ignis ardentis et excursit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum rore flante et non tetigit eos ignis neque contristavit nex quiquam moleste eis intulit |
| 004710 A | Sancte deo dilecte confessor Christi Othmare peculiare nos tuum ovile et omnem hanc plebem tuis precibus assiduis domino semper commenda sancte et gloriose miles Christi cum deo et sanctis omnibus pro tuis felicibus meritis in regno caelesti in aeternum gaudebis |
| g04435.Tp1 Tp | AL levatus Dominus in caelum primum discipulos suos de mysterio suae fidei curavit diligenter mundum praedicare veritatis ore quanto eum ab ipso precipisse dudum jam presignatus fuisse cognoscere | TU ES ALTISSIMUS SUPER OMNEM TERRAM | Caelica potestas caterva terram | Quem olim maledixisti prope primum homo quem plasmasti ad imaginem tuam dixisti ei in sudore vultus tui vesceris panem donec reverantis in terram | NIMIS EXALTATUS ES SUPER OMNES DEOS |
| h01993 RS | Abundantia frugum erit in omnem terram et revelabitur magestas domini in tempore isto ipse recordavitur populi sui ut suscitet pactum sempiternum ipse veniet amictus decore et dabit pluviam terrae ut firmetur radix frugum in aquis multis germinabit omne semen et crescet fructicavit et mittet propagines |
| a01149 A | Humiliamini sub potenti manu dei ut vos exaltet in tempore visitationis omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de nobis |