Abbas vero ordinatus prius secundum deum vivens eidem coepit adhaerere familiarius pro quo in visione angelorum visitatione et colloquio est confortatus
Ad suum igitur flenti tumulum dominus se Mariae Magdalene demonstrat qua ante consueverat eam dulcedine compellat Maria protinus illa gaudio lacrimas commutat
Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum complevitque deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit ab omni opere quod patrarat
Accepta igitur quam tantopere petebat candida immortalitatis stola cum martyrii palma illa victrix anima alacris quia libera deum suum laudans pennis virtutum caelestia petiit regna
Necdum secum sedulus ruminaret et suum domino sanctisque ejus votum attentius commendaret in visu ei beatus abbas Othmarus apparuit et eum futura de promotione conversatione felicique obitu...
Studio igitur et petitione venerandi praesulis suffragante et summo pastore gregem suum dementius aspectante beatus Wolfgangus a Caesare Ottone promotus Ratisbonensis ecclesiae pontifex ordinatus est