- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Concrepare oppido studeto cantu domino himnos simul et Mariae supero ab aethere quae viso archangelo et audito divino alloquio attonita protinus responde mihi | g00533.Tp1 | Tp |
| Gavisi sunt discipuli R. Viso domino alleluia alleluia alleluia | 008080 | W |
| Surgens dominus Jesus stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis ego sum nolite metuere gavisi sunt discipuli gaudio magno valde viso domino Jesu alleluia | 204822 | A |
| O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso domino gressu festinans concito apostolos aggreditur quos his verbis alloquitur| Do vobis nova gaudia rex qui creavit omnia sua magna potentia resurrexit alleluia | Sit genitori domino et ejus unigenito cum spiritu paraclito gloria laus atque honor | a03399 | H |
| Alleluia Gavisi sunt discipuli viso domino | g03341 | Al |
| Alleluia Gavisi sunt discipuli gaudio magno valde viso domino | g02306 | Al |
| Dum caelum mutatur et terra movetur tunc veniet sanctus sanctorum in nubibus caelorum ostendens vulnera sua o quam felix anima quam levat justitia dicens in gaudio viso suo domino miserere mei miserere mei tu mea spes justorum et requires factae suscipe me | 007091zba | V |
| Surgens Jesus dominus noster stans in medio discipulorum suorum dixit pax vobis alleluia gavisi sunt discipuli viso domino alleluia | 007734 | R |
| Una sabbatorum cum sero esset et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum venit Jesus et stetit in medio eorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere et cum haec dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso domino alleluia alleluia alleluia | h00446 | RS |
| Stetit Jesus dominus noster in medio discipulorum suorum et dixit pax vobis alleluia gavisi sunt discipuli viso domino alleluia | a01398 | R |
| Cantemus domino cantica gloriae beati Jacobi haec festa hodie colentes praemiis caelicae gratiae ut praesens lectio divina docuit Herodis fladium compati voluit hinc caelum Jacobus ingredi meruit L. Lectio libri ecclesiasticae historiae C. In qua Jacobi lucida narrantus ovanter proelia de Herode superbo quem ipse triumphavit pulchrae minas illius perimens teterrimas L. Immisit inquit Herodes rex manus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio C. Ad sui damni cumulum Jacobum dei famulum vera docentem populum deccolavit apostolum L. De hoc autem Jacobo clemens Alexandrinus etiam historiam dignam memoria in septimo dispositionum suarum libro scribit C. Ut in memoria aeterna sit justus L. Per latam ad se usque extraditione majorum C. Ut cognoscat generatio altera L. Quoniam quidem inquit et his qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia C. Viso aegroti miraculo Josias extraxit funem decollo apostoli L. Etiam ipse confessus est se esse christianum C. Et confessus est et non negavit Christum dominum L. Ducti sunt inquit ambo pariter ad supplicium C. Ut mererentur accipere coronam gloriae alleluia L. Et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem C. Sanctorum communionem remissionem peccatorum L. At ille parumper de liberans C. Baptizavit eum Jacobus in patris et filii et sancti spiritus clementia L. Pax tibi inquit C. Pacem pius consolator tibi praestet L. Et osculatus est eum C. O admiranda divini amoris basia L. Et ita ambo simul capite plaeixi sunt C. Et ideo coronas triumphales meruerunt L. Sed tunc inquit ut ait scriptura divina videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esse Judaeis C. Qui cum male fecerunt exultant in rebus pessimis L. Addidit ad huc et Petrum conjecit in carcerem C. Tradensque quattuor quatter monibus militum custodiendum L. Sine dubio etiam ipsum punire volens nisi divinum ad fuisset auxilium quo angelis ei noctu assistens C. Et lumen refulsit in habitaculo carceris L. Mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit C. Et ceciderunt catenae de manibus ejus L. Et ad ministeriom praedicationis irae liberum jussit et cum Petro quidem haec gesta sint regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera C. Quia delictum sine ultione non deserit dominus L. Sicut historia in apostolorum actibus conscripta nos edocet qum inquit Caesaream descendisset Herodes et in diea sollemni praeclara veste regia indutus pro tribunali consedisset ac de sublimi concionaretur ad populum C. O caecum divitem juxta est dies perditionis ejus et ad esse festinant tempora L. Cumque populus ad clamaret ei dei voces et non hominis statim inquit percussit eum angelus domini eo quod non declisset gloriam deo C. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas L. Et scatens vermibus ex spiravit C. Qui quasi putredo consumitur et quasi vestimenta quod comeditur a tinea L. Laus deo sit et gloria C. A L. Pax decus et victoria C. A L. Qui Herodem ad Tartara C. A L. Sua misit nequitia C. A L. Et Jacobum sedilia C. A L. Transvexit ad caelestia C. A L. Cum quo et nos siderea C. A L. Perfruamur laetitia C. Amen | a07367 | L |
| Gavisi sunt discipuli alleluia viso domino alleluia | 002934 | A |
| Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori poenae subdidit membra | Judex iniquus ipse Quintianus virginem sanctam Agatham cum vidit decem malignis feminis obscenis tradi praecepit | Quam cum vidissent blandiuntur verbis audi praeceptum judicis monentis adora deos et lucrare vitam praemia multam | Sed fide plena nobilis puella exsecrat cuncta vanitatum verba spemque defixam retinet in Christo spemque invictam | Quam Quintianus praesentari jubens idola vana cogit adoranda fortis puella retinet in Christo fide perfecta | Iratus judex sibilat crudelis tortores suos excitat in malis torqueri jubet delicatum corpus puellae sacrum | Poenas illatas viriliter portat corpus intactum domino conservat fide qua credit omnia tormenta fortiter vincit | Additur poena crudelis et saeva virginis sacrae torquetur mamilla diuque torta abscindi praecepit ubera sacra | Tunc virgo sancta in carcere trusa fortis in Christo facta est athleta cujus in caelis angelica cura sanat mamillam | Splendor cum sanctis tenebras illustrat per totam noctem lux e caelis micat pavore multo territi custodes fugiunt omnes | Furore plenus ultroneus tortor testas acutas ignitos carbones corpus sacratum volutari jubet latere nudo | En terrae motus factus est immanis maerorque cunctis terruit tortores unum oppressit nomine Silvanum pars parietis | Omnis conventus ille civitatis tremore viso sic concurrunt omnes judicem saevum volentes occidi fugiit ipse | Post virgo laeta ergastulis clausa expandit manus dominum exorans sacram efflavit animam in caelos toga cum sanctis | Angelus dei descendit de caelo corpusque sanctum tu mala honorum tabula signat aureis scripta litteris sacram | Judex iniquus unquam erubescens volens inquiri ejus facultates pessima morte morsibus equorum nece tastatur | Miratum satis prodierunt signa anni vertentis facta comprobaris Aethneus ipse mons eructuavit ignem ardentem | Videntes cuncti rogum venientem velum sepulcri simul expandentem ignis stetit honorificandum corpus beatum | Deus qui tanta tribuisti dona virgini tuae caelestia regna nobis indignis ob honorem ejus dilue culpas | Ob cujus laudem clerus decantatur praecibus ejus tibi sit acceptus ratumque reddat plebis tuae victum honore sacrum | Sacerdos vita habeatur clarus moribus bonis tibi sit ornatus ut dignae possit tuum immolare corpus beatum | Cujusque festi annuis recursu laudis honoris persolvimus votum ejus obtentu laetemur cum sanctis tuis in caelo | Haec in honorem carmina quae dixit virginis sacrae merita narrabit tuo ex dono heres sit in caelo sanctorum choro | Gloria tibi patri glorioso et Jesu Christo redemptori nostro qui tecum regnat cum spiritu sancto juge per aevo | a06870 | H |