- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Fabens redemptis voto abstinentiae occure fessis dux verus Emmanuel a quo dicata sanctius jejunia forma futuri noscitur ad gloriam opus caelestis regni esse januam | Cui sic consors clara sidus rutilans ignita lampas misceatur largitas utraque libans celsa quisnam dextera riteque compos ut alis pennigera volatu pernix poliatus intima | Insigne cujus Moyses misterium dei amicus extitit oraculo raptus Elias caeli curro igneo fultu tuaetur Ninive cum civibus quod verbi claret veritatis nuntius | Passim deinde tu magister caelibum quater dierum decies curriculo victor triumphans paradise heremo morsu delicti abluens jejunio prorsus retentans temptatori callido | Quod nos sequentes visitatim decimas saltim dierum nunc litamus hostias tu quoque mitis jugis indulgentia et holocausta effice pinguissima quo expiemur sordium piacula | Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen | a07015 | H |
| Rex angelorum domine qui mundum verbo continens adesto nostris praecibus qui prospicis cuncta solus | Accipe quod oferimus nostrae primitiae munus qui Moysi praecipiens rerum dare primitias | Sati sacro altario primitiasque litamus quaestu Christe suscipias et postulata tribuas | Parce precamur frugibus simulque cunctis germinus nec grandinis interitus labores nostros diluas | Ut cunctaque salvaverisque nostro victo pertinet legitimae offerimus de munerumque debitum | Qui pro humano genere sacro fudisti sanguine ut nos amorte eriperes dextera tua protege | Suscipe rerum domine primitias plebi tuaeque tibi obtulimus in templo hoc sanctissimae | Salvaque tua gratiam quem hos abentes habentes munera misericors vocatus es tu propter nos omnipotens | Inspiraque principibus ut pie regat populos qui sanctis ab altissimo cuncta regis in saeculo | Da clericis concordiam da plebibus custodiam ut sequoque ab invidem caritatis ad socient | Solve captivos domine compeditosque redime cunctos dispersos congrega et pacis tuae condona | Praesta | a07042 | H |
| In finem pro iis qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim manifestare | Coram Ephraim Benjamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos | Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Domine deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui | Cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura | Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos | Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Vineam de Aegypto transtulisti et ejecisti gentes et plantasti eam | Dux itineris fuisti in conspectu ejus plantasti radices ejus et implevit terram | Operuit montes umbra ejus et arbusta ejus cedros dei | Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus | Ut quid destruxisti maceriam ejus et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam | Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam | Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam | Et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium hominis quem confirmasti tibi | Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt | Fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi | Et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus | Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | 920079 | PS |
| Psalmus ipsi David dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubim moveatur terra | Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos | Confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est | Et honor regis judicium diligit tu parasti directiones judicium et justitiam in Jacob tu fecisti | Exaltate dominum deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est | Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus invocabant dominum et ipse exaudiebat eos | In columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia ejus et praeceptum quod dedit illis | Domine deus noster tu exaudiebas eos deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum | Exaltate dominum deum nostrum et adorate in monte sancto ejus quoniam sanctus dominus deus noster | 920098 | PS |
| Kyrieleison Auctor caelorum Deus aeterne | Kyrie Ab omni malo tu nos defende | Kyrie Tu qui regis polum nos exaudi | Christe Christe de caelis succurre nobis | Christe Peccata nostra nobis indulge | Christe Nostras voces tu Deus exaudi | Kyrie Nostra delicta tu dimittendo | Protege Deus clamantes ad te Kyrie | ah47109.1 | Ky |
| Clara laude turma plaude dulci voce aera | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | g04544:01 | Sq |
| Celsa lux Sion ave martyr Pantaleon | Clare lucifer qui puer senatorem patem spernis idolatram | Summi filius ut patris esses praedulcis adoptivus in coelis | Athleta quam fortis jussa regis tu contemnis Maximiani principis | Vexilla domini crucis alma nunc secutus pulchra sanctorum curia | Jussus artem tu medicinae corporalis edoceri docillis | Morbos curas mentes informas praepotens divino medicamine | Puer purus ac benevolus mitis clemens misericors | Vinculatum solvis puerum serpentino ligamine | Vas electionis futurus omni sorde purgatus | Sumpsisti pneumatis munera dignus ante baptisma | Erroribus gentilem emancipans parentem sana fide perenni reddis parenti | Et medicos de terris tu aemulos prosternis paralytici gressu caecique visu | Ignis incendium superans fide flammivomum | Despicis ferarum morsus victor ferocium | O gemma martyrum splendida cunctis portus salutis candelabrum lucis | Qui mari deditus ac rotae colligatus es tandem ense decollatus | Nos commenda nos propios regi regum servulos | Quo nos tecum in coelorum ducat clemens regiam | In qua sibi laus est aeterna | ah54069 | Sq |
| Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite | Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite | Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis | Cuncta reples cuncta foves astra regis caelum moves permanens immobilis | Lumen carum lumen clarum intenarum tenebrarum effugans caliginem | Per te mundi sunt mundati tu peccatum et peccati destruis rubiginem | Veritatem novam facis et ostendis viam pacis et iter justitiae | Perversorum corda vitas et bonorum corda ditas munere scientiae | Te docente nil obscurum te praesente nil impurum sub tua praesentia | Gloriatur mens jucunda per te laeta per te munda gaudet conscientia | Tu commutas elementa per te suam sacramenta habent efficaciam | Tu nocivam vim repellis tu confutas et refellis hostium nequitiam | Quando venis corda lenis quando subis atrae nubis effugit obscuritas | Sacer ignis pectus ignis non comburis sed a curis purgas quando visitas | Mentes prius imperitas et sopitas et oblitas erudis et excitas | Foves linguas formas sonum cor ad bonum facit pronum a te data caritas | O juvamen oppressorum o solamen miserorum pauperum refugium | Da contemptum terrenorum ad amorem supernorum trahe desiderium | Consolator et fundator habitator et amator cordium humilium | Pelle mala terge sordes et discordes fac concordes et affer praesidium | Tu qui quondam visitasti docuisti confortasti timentes discipulos | Visitare nos digneris nos si placet consoleris et credentes populos | Par majestas personarum par potestas est earum et communis deitas | Tu procedens a duobus coaequalis es ambobus in nullo disparitas | Quia tantus es et talis quantus pater est et qualis servorum humilitas | Deo patri filioque redemptori tibi quoque laudes reddit debitas | ah54155 | Sq |
| Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis sponte libera redemptor passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis silva talem nulla profert fronde flore germine dulce ferrum dulce lignum dulce pondus sustinent | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite | Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam atque portum praeparare arca mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen | g00965.1 | H |
| Qui regis Israel intende | 006253zc | V |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | 006324b | V |
| Qui regis Israel intende | 007471b | V |
| Qui regis Israel intende | 007763zb | V |
| Sis ipse nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | 008255.1:05 | HV |
| Rex summe regum qui potenti numine quo sunt creata regna nutu dividis dum thure fumant templa voce personant audi profusas regis in laudem preces | Nascens in ipsa Ludovicus purpura sceptris avitis parvus admovet manus piaeque ductu matris ignarus mali servire Christo discit antequam regat | Justi severus cultor urbes legibus amore cives continens hostes metu pietate caelum flectit aras excitat deoque templa tecta nudis erigit | Mox christiani serus ultor sanguinis emensus aequor inque littus barbarum vexilla pandens urget armis impios unoque vitam pro deo paciscitur | Sit Trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula | a03480 | H |
| Benedictus sit dominus qui quod per os antiquitus promisit sanctorum plene persolvit homini ad laudem suo nomini erigens sonorum cornu David in genere quo sempiterno foedere conjuncti sumus dexterae regis angelorum | 200678 | A |
| O lux indeficiens pax atque summa trinitas tibi virgineus chorus semper proclamat dicens Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth | O quam pretiosa est caelicolarum legio qui incendentes amore proclamant Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | O benedicte deus tibimet clarissimus ordo nunc benedicit ovans qui regis astra polum Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis | 509504.Tp25 | Sa |
| O sanctum dei famulum qui regis secretarius in ecclesia factus est dispensator eximius | 203585 | A |
| Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Praeco diei jam sonat noctis profundae pervigil nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum chorus vias nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipse petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue Gallus jacentes excitat et somnolentos increpat Gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Jesu labentes respice et nos videndo corrige si respicis lapsus cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et ore psallamus tibi | h04356 | HYMN |
| Fideles Christi properate mentem Babile fretum [...] tuae voce et cordae promite [...]num et laudem deo | Numerianus imperator ecce habitet aulam [...] caelorum non adorando sed ut macularet rabidos venit | Fidelis loci adgrababit almus dei sacerdos ba Babilas praecelsus ortum [...]ent mortem Christus erit potens | Christus corona nos ornare jubet opem fefellit quem jubet tyrannum ne patiamur limina ingredi impius ille | Signo se crucis armabit in fronte spiritu sancto repletus processit ovium regis et probabit dicens ab hinc recede | Audiens ista secessit in pudens frendens in c[...] pervenit ad domum tribunal sibi prepara[...] lussit et treno dolore | Offere in quid officio suo rebellem ill[...] in[...] qui verbis suis pro[...] | S[...] | Christus quem vado me obic[...] volum tuti per ejus arma et cru[...] | Tibi tyranne tribuit honorem u[...] nempe creatorem qui tibi corpus et [...] recalcitras ti | Furore caeco et turbo aspectu imper[...] ut per civitatem honus tum ferro et in ca[...] per trueretur pertra oretur | Tractus adduce ut prospiceret agra Tyrann quos ille odo cubit melior in quid imperator saeve [...] | a06499 | H |
| Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | 850202 | VaHW |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | g00535g | InV |
| Summae parens clementiae mundi regis qui machinam unius et substantiae trinusque personis deus | Da dexteram surgentibus exurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Deo patri sit gloria natoque patris unico cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | Amen | a07189.1 | H |
| Regis perennis gloriae pangis decus victoriae quam mors devicta periit et vita nobis reduit | LECTIO epistolae beati Pauli apostoli ad corinthios fratres | Christi redempti sanguine regali tincti crismate post delictorum veniam et triumphalem gratiam | EXPURGATE vetus fermentum | Quo subiit interitum omne genus mortalium | Ut sitis nova conspersio sicut estis azymi | Tendentes ad caelestia ad promissorum gaudia quae contulit magnificae Christus resurgens hodie | ET ENIM Pascha nostrum immolatus est Christus | Qui solus sine macula mundi lavit piacula agnus intacte virginis et hostia mirabilis | ITAQUE epulemur | Ad mensam novae gratiae discumbentes in ordine et candidatis vestibus vescamur agni dapibus | NON IN fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae | Laus tibi rex et gloria pax salus et victoria qui spolitatis inferis tuos ad astra provehis | SED IN azimis sinceritatis et veritatis | O quam dulcis memoria Christi duxit victoria nos ab umbra tristitiae vox intonat laetitiae | AH49393 | L |
| Miles inclyte fortissimi regis Christi nos adjuva | Servos ejus multum reos atque poena dignissimos | Pro qualitate facinorum heu nostrorum | O tu qui propter Christi leges sanguinem effudisti et vitam posuisti | Legirupis morteque dignis indulgere nobis Christum testis ejus posce | ah53236 | Sq |
| Quam dilecta tabernacula domini virtutum et atria Quam amoena sunt umbracula ubi est sanctorum ecclesia Quae non movent immo fovent ventus flumen pluvia quam electi architecti cuncta aedificia Quam decora fundamenta quae concinunt sacramenta umbae praecurrentia latus Adae dormentis Evam fudit in momentis copulae premordia Archam ligno fabricata Noe servat gubernata per mundi diluvium prole sacra tandem feta anus sacra ridet laeta nostrum lactans gaudium Servus bibit qui legatum et camelus adaquatum ex Rebeccae hydria hic in aures et armillas ornat sibi ut per illas viro fiat congrua Synagoga subplantatur et Jacob dum divagatur nimis freta littore lipam Liam latent multa quibus Rachel videt fulta parit nubit federe In bivio tegens nuda geminos parit ex Juda Tamar diu vidua hic Moyses a puella dum se lavit in fiscella reperitur scirpea Hic mas agnus immolatur quo Israel satiatur ejus tinctus sanguine hic transitur Rubens unda Aegyptos sub profunda obruens voragine Hic est urna manna plena haec mandata legis dena sed in archa federis haec sunt sedis ornamenta haec in Aaron indumenta quo praecinxit ponderis Hic Urias viduatur Bersabae sublimatur sedis consors gloriae hic regis varietate vestis instat deaurate sic regum filiae Huc venit Austri regina Salomonis quam divina condidit sapientia haec nigra est sed formosa mirra et thure firmosa magna pigmentaria Hic futuraque signa obumravit reservavit nobis dies gloriae jam in lecto tam dilecto quiescamus et psallamus assunt enim nuptiae Quarum tenet principium intubis epulantium et simis per psalterium sponsum millena milium una laudant melodia sine fine dicentia amen in aeternum | ah55030 | Sq |
| Qui sine peccato templi est oblatus ad aram a nobis clemens crimina quaeque demat | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus ob quod optatum proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantes regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus | ah50155 | H |
| Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina caeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca caeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiisseae Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus | ah23427 | H |
| Qui regis Israel | 007159c | V |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | 007471zb | V |
| Te Christus rex caelorum magnificet vox angelorum qui sanctum Oswaldum fide candidatum sanguine purpuratum agni comitatui addidisti laureatum per hujus domine tui regis intercessionem nos peccatores in aeternam admitte reconciliationem | 204867 | A |
| Hic esse contempnes ex illis qui mollibus vestiuntur et in domibus regum sunt relicta aula regis Clodovei elegit abjectus esse in domo dei | 207053 | A |
| Qui regis Israel intende exitu potentiam tuam et veni ad liberandum nos | h03982 | ANT |
| Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis in necem morsuruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic acetum fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur Sanguis unda profluit Terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinens | Sola digna tu fuisti ferre pondus saeculi atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis ante tendae stipite | Quem toto non capit orbis unoxaxo clauditur atque morte jam per acta inferni claustra divi Deus trinus et unus die surgit tertia | Gloria et honor deo usquequo altissimo uni patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula | 008367.2 | H |
| Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Qui acetum fel arundo sputo clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde germine dulce lignum dulces clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre saecli pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore | g00965 | H |
| SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS Immortalis et verus Pius et severus Trinus atque unus SABAOTH Qui regis alta caelorum gubernas machina solus PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Custos atque defensor aeterne rex BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA Indefessas voces nostras exaudi IN EXCELSIS | AH47288 | Tp |
| Congaudeant hodie filii ecclesiae sollempni laetitia / Thomas doctor Indiae laudis et laetitiae nobis est materia / Abbanes prepositus circuit sollicitus quaerens virum strenuum / Qui Romano opere noverit extruere domum arte manuum / Tradit ei protinus servum suum dominus prudentem artificem / Mox ascensis navibus de rebus siblimibus conferunt ad invicem / Regis intrant nuptias sed epulas regias velut immundicias Thomas obliviscitur / Cybum habens alium puellae praeconium in conspectu omnium a pincerna caeditur / Quem lacerat dum properat ut de fonte aquam ferat leo diris morsibus / Mox attulit qua pertulit manum canis et intulit ibi coram ominibus / Auro sibi commendato pauperibus erogato domus surgit regia / Non est domus temporalis sed est status immortalis in coelesti pria / Rex cogebat apostolum ut adoraret idolum sed orando divinitus est liquefactus poenitus / Currunt ergo pontifices et ceteri carnifices gladio Thomas subditus martyr dignus est heritus / O Didime miles christi per eundem quem vidisti cujus latus tetigisti prece posce sedula / Ut post cursum hujus vitae nos in christo vera vitae maneamus lacti rite per aeterna saecula / Deo laus et gloria Amen dicant omnia | ah55321 | Sq |
| Novae laudis attollamus regem cujus exsultamus speciali gloria | Dulcem mellis novi favum dulci regem Ladislaum canamus melodia Regis laudi nil discordet cujus laudem non remordet caelestis symphonia | Confessorum regem laudent per quem reges sibi gaudent vitae dari munera Quem precamur laudantes singuli gemma regum totius saeculi et spes salutifera O quam felix quam praeclara Varadini fulget ara tuo claro nomine cujus regens saecula manus sine macula lavit omni crimine | Scala gentis Hungarorum per quam scandit ad caelorum cathedram Pannonia Fama cujus caelo tendit et terrarum comprehendit quattuor confinia | Per hunc vigent sacramenta et firmatur jam inventa fidei religio Aegros curans sanos fecit et salutis opem jecit virtutis officio | Exauditur in hac domo quidquid orans petit homo per regis suffragia Per quem neque gladium nec incursus hostium trepidat Hungaria | Hostis arce plebs arrepta prece regis est adepta salutis piacula Per quem auctor fidei cornu stillat olei posteris per saecula | Per hunc gentes universas Hungarorum jam conversas novimus imperio procul ense parent per se ferae gentes et adversae nutu voluntario | Ex obscuris sui juris jubar latens sed jam patens reserat prodigia Hostes caedit victor redit barbarorum Hungarorum unus fugat milia | Ipse suos contemptores poenae facit contentores morbos illis et languores infert et daemonia | Sed qui suam sanctitatem colunt his fert sanitatem et ad vitae sospitatem rex reducit omnia | Regum genus triumphale Hungarorum salus vale non refulsit jubar tale regum florens germine regum radix christiana lauda laudes fide sana quas exsultans vox humana fert in tuo nomine | Assistentes regis laudi coronator regis audi atque servos sancti regis post hanc vitam tui gregis transfer ad palatia cujus laudi vis servire nos ac laetos convenire fac ad ipsum pervenire ubi confer et largire sempiterna gaudia | ah55215 | Sq |
| Psalle turba canora fratrum dulcia nunc cantica | Melodimata domino quae juga rithmica | Qui se natum patria leemitica declarat nova persidera Ac hodie mystica magorum munera fecit esse sibi congrua | Gaude Bethlehem urbes inter electa quae monstrans regis crepundia Hic Emanuel hic Jesus vita nostra salvabit propria agmina | Quid Herodes tenera puerorum corpora mente mactas rabida quos perimis meliora tenent saecula Non per tua tempora fient vota pessima sed proles aequi voca preconata videbit crucis mysteria | Judea plebs indurata perpetuo vulnerata lacrimis dele jam patrata totiens scelere Saxa crepant tremefacta scinduntur vela divisa Herodes quaesita tu paras domino funetam | Da miseris praemia indulgens debita qui mundi geris delicta carne satus virginea Salvifica corpora atque mentes ad astra porta quo manent gaudia sine fine manentia Alleluia | ah09009 | Sq |
| Alme mundi Rex Christe qui regis saecla et arva sataque cuncta tu gubernas astra supra marisque habitaculum | Ipse es qui vocaris alpha et o initium et finis lapis quadrus angularis et concordia Qui facis prisca nobis praesentia quaesumus ut concedas cui superni chori canunt te laudantia | Per suffragia praecursoris tui atque baptistae qui inter vates solus major manet plus quam propheta | Una cum illo angelico agmine tuum mirabile collaudare nomen valeat phalanx nostra jam nunc omnis turba fidei subjecta levet in excelsa canoraque sancta domino dicentia | Dignus es accipere laudes cui canunt Cherubim alleluia alleluia hagie rex aeterne | Qui solus regnas cum patre et paraclito per immortalia saeculorum saecula | ah37213 | Sq |
| Agedum electus populus et gens sancta frequentate carmina nova | Innovantur omnia cedunt novis vetera Deo gratias | Agni quippe epulas quae primos straverunt in paradiso tellurigenas | Signo crucis reparat omnipotentia Christi Domini atque pietas | O crux omni laude digna o crux cuncto bono donata o crux caelo sublimanda | Lignum vitae arbor sancta frondes tuae sine corruptela fructus tuus salus vera| Sacre frontis insigne et nota qua discernuntur regis agmina | Christiane mentis animae qua conservantur bona omnia | Jesu bone te libenter laudat | Vox et simul conjubilat qui dedisti crucem tuam | In tutelam nostram sempiternam et salutem et gratiam crucem quoque veneramur | Tuam sanctam simul et salutiferam | Conserva nos salvator benigne per ipsam | Qui vivis et regnas in patris et spiritus sancti gratia | ah42014 | Sq |
| Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant colenda tempore festo | Haec domus fite tibi dedicata noscitur in qua populus sacratum corpus assumit bibit et beatum sanguinis austum | Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas perimutque noxas crismate vero genus ut crehetur Christicolarum | Hic salus aegris medicina fessis lumen orbatis veniamque nostris fertur offensis timor atque meror pellitur omnis | Daemonis saeva perit hic rapina pervicax monstruum pabet et retenta corpora linquens fugit in remotas ocius umbras | Hic locus nempe vocitatur aula regis inmense niveaque caeli porta que vitae patriam petentes accipit omnes | Turbo quam nullus quatit aut vagantes |diruunt venti penetrantque nimbi non tetris ledit piceus tenebris tartarus horrens | Quaesumus ergo deus ut sereno annuas vultu famulos gubernans qui tui summo celebrant amore gaudia templi | Nulla nos vitae cruciet molestas sint dies laeti placideque noctes nullus ex nobis pereunte mundo sentiat ignes | Hic dies in quo tibi consecratam conspicis aram tribuat perenne gaudium nobis vigeatque longo temporis usu | Gloria summum resonet parentem gloria natum pariterque sanctum spiritum dulci moduletur hymno omne per aevum | 008275.1 | H |
| Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | g02699 | In |
| Veniente domino Jesu Jerosolimam commota est civitas obviam regis humili prophetam dicente filia Sion noli timere quia rex tuus mansuetus tibi veniet sedens supra pullum asine in magno misterio sed hebreorurn pueri precidebant ramos ferentes palmarurn et olivarum mittentes in via cum Iaudibus osanna benedictus qui venit in nomine domini osanna | a01744 | A |
| Agnes nobilium gloria virginum quae nunc in superis inclyta sedibus regnas en meritae nos tibi pandimus laetis gaudia canticis | Quantis haec pateat vita periculis noscens quamque hominum corda potentibus mundus blanditiis attrahat expetis prudens omnia linquere | Te germana praeit clara facem gerens vanasque illecebras spernere saeculi haud ignara docet tu patrios lares fastum commoda deseris | Te mente intrepidam non fera verbera non vis non quatiunt dicta minacia sed Clarae praecibus firma loco manes sancti propositi tenax | Immani rabie concitus impetit te ferro patruus dextera sed minax extemplo riguit cumque sua fugam turba territus arripit | Induta hinc rigidis vestibus unice ut Christo placeas protinus ordinem Francisci ingrederis quaeris et arduam vitae currere semitam | Tu qui cuncta regis mitis ades deus Agnetis metiris carpere nos iter virtutis tribuas detur ut omnibus caeli praemia consequi | Amen | a02013 | H |
| Statuerunt apostoli septem viros aptos altaribus sacris inter quos fulget Stephanus protomartyr qui officium ministrat in gloriam laudis nempe ipse levita ad excelsa pergens fastigia regis viditque filium hominis stantem ad dexteram patris et nos omnes christicolae qui sumus grex Christi cum psalmista voce consona in ejus honore psallamus dicentes | g00559.Tp32 | Tp |
| Qui regis Israel ... | 007159zb | V |
| Qui regis | 007793b | V |
| Intende qui regis Israel super cherubim qui sedes appare effrem coram excita potentiam tuam et veni | 008408 | H |
| Qui regis Israel intende qui deducis velud ovem Joseph | h02188a | RSV |
| Exsulta sancta ecclesia totius gentis anglicae ecce in manibus est laudatio Edmundi regis inclyti et martyris invictissimi qui triumphato mundi principae caelos ascendit victoriosissimae sancte pater Edmundae tuis supplicibus intende | 201740 | A |
| Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen | ah09260.1 | Sq |
| O egregii martyres Christi Nazari atque Celse qui tam acerba pertulatis tormenta pro amore regis aeterni unde exultant hodie agmina caelestia et congaudet omnis turba christicola ex largito vobis triumpho a domino deo oramus sublimibus vestris ut mereamur ad Jesu Christi suffragiis | a07269 | A |
| Sollempni carmine tuas Oswalde rex et martir splendide praeconamus laudes hodie | Generosam subolem te regio oriundum stemmate Brittania felix edidit | Felix plane tam nobili germine tanti regis atque martyris tanti denique pigneris conservatrix altrix genitrix | Qui sceptris potens Anglicis sedibus exaltatus est angelicis cum tripudio caelitum triumphale gestans bravium | Quam regni gloria praecelsum quem virtus et pietas et justitia summum coram Deo reddidit et hominibus | Quem sanguis inclytus aeternis adornat fascibus pro salute fidelis interceptum populi sorte bellica | Hic patriae pater et rector hic forma regnandi unica bonitatis specimen et speculum dulce fidei signaculum | Hic subditis Christum gentibus exemplo et verbo praedicat hic egenos manibus inexhaustis affectu paterno recreat | O vere admirandum et praedicandum tantae sanctitatis gratiam Christi munere pio regi praestitam | Ut vita gloriosa hic reverenter functus mortem dignissimam signis caelitus attestetur maximis | Cujus adhuc dextera pietatis cultu semper prodita corruptelae viget nescia | Cujus almi cineres et loca sacri conscia certaminis numquam supernis vacant medelis | Laus tibi fulgide martyr et regum piisime laus o tuis Oswalde sempiterna meritis | Laus regi martyrum qui te corona victoriae qui splendidis ornavit paradisi laureis | Laus trinitati per saecula cuncta regnanti | ah53201 | Sq |
| Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia | ah53241 | Sq |
| Princeps astrigeram genitor qui tu regis aulam kyrie eleison principium mundi stas et qui terminus ipsi kyrie eleison verbo cuncta creans quaeque et confusa reformans kyrie eleison qui genus humanum relevas peccamine lapsum Christe eleison et veteris maculae fuscum qui diluis Adae Christe eleison aqua vipereum dissolvens arte venenum Christe eleison arbor erat magnae nobis tunc causa ruinae kyrie eleison arbor erit justae nunc restauratio vitae kyrie eleison cujus in articulis nos mundet conditor orbis idcirco ingenito simul et per tempora nato pneumate magnificas cum sancto pangimus odas kyrie eleison | ah47034 | Ky |
| Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | 008255.1 | H |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim | 006043b | V |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | g00501c | InV |
| Vocis auditae novitas refulsit regis adventum recinens superni det suos terra pariendo glores jure colonis | Ninguidis scepta spatiis Tolosa fraglet accensa fidei calore que Saturnino revoante Christum martyre coepit | Docmate cujus simulacra cedunt cujus accessu reticere discunt daemonum vabra dominantis ora voce sopita | Hic dei patris genitum colendo praedicans voce simul et cruore vincitur tauri pedibus litanda victima Christo | Hujus illesi cineres dicato rite transferri tumulo merentur quo fides cultu gemini honoris aucta maneret | Inde te Christe veniens rogamus mittis apparens veniendo justis nosque victorum socians coruscis junge colonis | Gloriam Christo patulo canamus ore praestanti sive servienti tanta qui pollet deitati simplex trinus et unus | Amen | h00627 | HYMN |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | 007684b | V |
| Benedictus dominus deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut aedificaret domum domini et daretur pax dei nostri in loco isto | h02647 | ANT |
| Qui regis actus semper gratanter humanos | GRATIAS | 509502.Tp470 | Tp |
| Qui regis sceptra forti dextra solus cuncta | Celsa et ima fovens tua clementia || Tu plebi tuam ostende magnam excitando jam gloriam | Crimina illius dira tua mira solve potentia || Praesta dona illi salutaria | Praesentia Christi eam libera || Quem praedixerunt prophetica vaticinia ad poli astra regia tu nostra ipsum mittens Domine ad arva | Jamque per ipsum restitua caeli patria protege tua dextera per secla perpetrata solvens peccamina | ah53003.1 | Sq |
| Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus de terra longinqua adorare venimus | Rex mandat vobis omnis quem terra tremiscit protinus et gressum vestrum dirigatis ad ipsum | Nunc venerande tene sceptrum rex imperiale | Huc semiste mei dissertos pagina ad me properantes vocate | O legis periti a rege vocati cum prophetarum lineis properando venite | O vos scribe interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videritis in libris | Vidimus domine in prophetarum lineis quod manifeste scriptum est | Bethleem non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Regem quem quaeritis [natum esse quo signo didicistis] | Illum natum esse [didicimus in Oriente stella monstrante] | Si illum regnare [creditis dicite nobis] | Ite et de puero [diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renuntiate] | Ecce stella in Oriente [praevisa iterum praevenit nos lucida] | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et inaudita ferentes | Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi nato domino qui stella deducente venimus adorare venimus | Ecce puer adest quem quaeritis jam properate quia ipse est redemptio vestra | Salve rex saeculorum | Suscipe nunc aurum | Tolle tus tu verus deus | Murram signum sepulturae | Impleta sunt omnia quae prophetitiae dicta sunt | Ite viam remeantes aliam ne delatores tanti regis puniendi [fu]eritis | Deo gratias | Te deum laudamus* | Stella fulgore nimium rutilat magnus dicit primus | Quae regem regum natum monstrat | Quem venturum olim prophaetiae signaverant | Eamus ergo et inquiramus eum offerentes ei munera aurum thus et murram | En magi veniunt et regem regum natum stella duce requirunt | Ante venire jube quo possim singula scire qui sint cur veniant quo nos rumore requirant | Regia vos [mandata vocant non segniter ite] | Nunc venerande [tene sceptrum rex imperiale] | Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis | Illum natum esse didicimus in Oriente stella monstrante | Si illum regnare creditis dicite nobis | Huc semistae mei | Ite et de puero diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renunciate | Ecce stella in Oriente previsa iterum praevenit nos lucida | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et | ah49007 | D |
| Pater qui commode omnia regis (...) | 850266 | [M] |
| In finem pro iis qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto | Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis | Speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum | Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime | Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | Sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corda inimicorum regis | Sedes tua deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui | Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis | Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te | Filiae regum in honore tuo astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate | Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui | Et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus deus tuus et adorabunt eum | Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis | Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis | Circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae ejus afferentur tibi | Afferentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis | Pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram | Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi | 920044 | PS |
| In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus | 920067 | PS |
| Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | a06782:44 | HV |
| Qui regis astra corda sedula corpora mentis et mundum lux qui es et vita deduc nos in semita recta quae ducit ad regna supera (Rubric Deinde dicat diaconus) Ite missa est Noxia crimina laxare digneris in aetemum haec et praemia Deo gratias | 509506.Tp01 | Tp |
| Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | ah54206 | Sq |
| Summi triumphum regis prosequamur laude | Qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito | Qui sese pro nobis redimendis permagnum dedit pretium | Huic nomen exstat conveniens Idithun | Nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel | Saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi | Postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegetontis assiliit tenebras | Principis illius disturbato imperio | Maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare | Captivitatemque detentam inibi victor duxit secum | Et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis | Denique saltum dederat hodie maximum nubes polosque cursu perpeti transvolans | Celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithun corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius | Et tremens judicem exspectet adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt | Qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum | Nam Idithun nostrum vocibus sedulis omnes imploremus | Ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum | In finem saeculi ipse quoque semper sit nobiscum | ah53067 | Sq |
| Clara chorus dulce pangat voce nunc alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Cui nos universalis societ ecclesia | Scala virens et pertingens ad poli fastigia | Ad honorem cujus laeta psallamus melodia | Persolventes hodierna fratres illi debita | O felix aula quam vicissim confrequentant agmina caelica | Divinis verbis alternatim jungentia mellea cantica | Donius haec de qua vetusta sonuit historia et moderna protestatur Christum fari pagina | Quoniam elegi eam thronum sine macula requies haec erit mea per aeterna saecula | Turris supra montem sita indissolubili bitumine fundata vallo perenni munita | Atque aurea columna miris ac variis lapidibus distincta stilo subtili posita | Ave mater praeelecta Christus ad quam fatur ita prophetae facundia | Sponsa mea speciosa super filias formosa super solem splendida | Caput tuum ut carmelus et ipsius comae tinctae regis uti purpura | Oculi ut columbarum genae tuae punicorum seu malorum fragmina | Collum tuum ut columna turris et eburnea |Mel et lac sub lingua tua favus dulcis labia | Ergo nobis sponsae tuae famulantisbus o Christe pietati solita | Clemens adesse dignare et in tuo salutari nos ubique visita | Ipsaque mediatrice summe rex perpetue voce pura | Flagitamus da gaudere paradisi gaudia alleluia | ah54094 | Sq |
| Qui regis Israel intende qui deducis tamquam oves Joseph qui sedes super cherubim manifestare | g00500a | CmV |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | 006636b | V |
| Jesu velatus facie fuisti sol justitiae flexis illusus genibus cesus quoque verberibus | In flagelis potum fellis bibisti amarissime pro peccatis perpetratis aeterne rex altissime | Spina decora fulgida ornata regis purpura electa dignissima que tam sanctum caput tangere | Hora qui ductus tertia fuisti ad supplicia Christe ferendo humeris crucem pro nobis miseris | Sucurre nobis domine quos redemisti sanguine et duc nos ad suavia aeterne pacis gaudia | Te summa deus trinitas collaudet omnis spiritus quos per crucis mysterium salvas rege per saecula Amen | a03058 | H |
| Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte morsu corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis perditoris arte ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali carne factus prodiit | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta pingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic acetum fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde germine dulce lignum dulce clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre pretium saeculi atque portum praeparare nauta mundo naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore | 008367 | H |
| In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domino commobeatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et omnes qui habitant in ea flumina plaudent manibus in idipsum alleluia | h02288 | RS |
| Adest festum venerandum sancti regis Stephani multa laude celebrandum omni die saeculi gaudeant qui sunt heredes per hunc facti domini et sanctorum coheredes meruerunt fieri | 206104 | A |
| In diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam dicentes ubi est qui natus est rex Judaeorum vidimus enim stellam ejus in oriente et venimus adorare eum | h03491 | ANT |
| Ubi est hasta regis et potus fellis fixa est intus in corde suo Vivit dominus filii mortis estis vos qui interfecistis dominum nostrum regem alleluia | 602374 | R |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | 006129za | V |
| Aeterni patris unice nos pio vultu respice qui Magdalenam hodie vocas ad thronum gloriae | In thesauro reposita regis est dragma perdita gemmaque lucet inclita de luto luci reddita | Jesu dulce refugium spes una penitentium per peccatricis meritum peccati solve debitum | Nos vitiorum stimuli jugi vexant instantia et blandientis saeculi corrumpunt lenocinia | Libet nec licet libere tibi pro voto psallere dum mens aegra sub miserae carnis gemiscit onore | Pia mater et humilis naturae memor fragilis nos rege tuis precibus in hujus vitae fluctibus | Uni deo sit gloria pro multiplici gratia qui culpas et supplicia remittit et dat praemia | ah052284 | H |
| Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915 | H |
| Cunctipotens dominator caeli et angelorum terrae maris et mortalium | Qui de limo formaveras Adam primum hominem et paradiso posueras | Humano semper generi summi regis gratiam toto corde desideranti | Tu Christe Domine qui in almae matris uterum de caelo missus prodiisti | Et crucis patulae ligno pendens veteris Adae vulnus vulnere detersisti | Nunc preces populi baptismatis gurgite loti ad te directas clemens audi | Spiritus alme qui in specie innocuae alitis super Christum baptizandum Jordane transisti | Et discipulorum pectora muneribus divinis adimplesti super illos ut ignis apparens | Te corde precamur humili ut pariter cum patre et coaeterna prole nos digneris igne implere tui amoris | ah47084 | Tp |
| Ad laudem regis gloriae vox intonet ecclesiae propter Johannis merita haec recitans preconia | LECTIO libri Sapientiae | Proclamat saluberrime spiritus sancti carmine quam fideles perpendite | QUI TIMET Deum faciet bona | Ut percipiat gaudia conditoris perennia | ET QUI continens est justitiae apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata | Quia dulcis est gratia suavis misericordia mirabilis in gloria | CIBAVIT illum pane vitae et intellectus | Dum supra pectus Domini recumberet altissimi | ET AQUA sapientiae salutaris potavit illum | Ut paradysi fluminis totum orbem caelestibus irrigaret dogmatibus | ET FIRMABITUR in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur | Ut arce Syon positus premineat virtutibus | ET EXSULTABIT illum apud proximus suos | Cum aequo mundi judice et throno sedentem gloriae | IN MEDIO ecclesiae aperuit os ejus | In voce evangelica ad divina praeconia | ET IMPLEVIT illum spiritu sapientiae et intellectus | Ut more volans aquilae solem spectat justitiae | ET STOLA gloriae induit eum | Inter sanctorum agmina coronis rutilantia et luce solis candida | JUCUNDITATEM et exultationem thesaurizavit super eum | In angelorum curia perfecta immortalia | ET NOMINE aeterno hereditavit illum | Quem dilexit prae omnibus unicus Dei filius | DOMINUS Deus noster O Johannes theologe o Christi dilectissime tuis laetos solemnis caeli conjunge gaudiis | ah49405 | L |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | g00495a | InV |
| Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem ejus sudando sudavit balsamum de lucido Maximino calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli iste turris excelsa de ligno Libani et cupresso facta hyacintho et sardio ornata est urbs praecellens artes aliorum artificum ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit o pigmentarii qui estis in suavissima viriditate ortorum regis ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis inter vos fulget hic artifex paries templi qui desideravit alas aquilae osculando nutricem sapientiam in gloriosa fecunditate ecclesiae o Maximine mons et vallis es et in utroque alta aedificatio appares ubi capricornus cum elephante exivit et sapientia in deliciis fuit tu es fortis et suavis in cerimoniis et in coruscatione altaris ascendens ut fumus aromatum ad columnam laudis ubi intercedis pro populo qui tendit ad speculum lucis cui laus est in altis | g02501 | Sq |
| Organa plebs pia psalle jucunda | Benedicti clara quia micant incliti festa per ampla orbis spatia veneranda | Ex libera pulchre qui fuit ortus stirpe virga lucida atque flos scandens ut lilia | Namque florida temnens spreverat a pueritia | Excisa redintegra quem sonant antra laude sacra | Divina pollens gratia per omnia | Justus hic nives frigora fert aspera | Caelesti donatus stola tu Benedicte legislator alme vota vide nostra et data hodie cantica | Lumen mundi nunc per saecla exora Jesum pro nobis spes una monachorum magna gaudia donantem optima | Justi mens praeclara et digna quem nil nocet pessima fraus mortis conscia | Felici qui dextra dat crucis signa crepat fiala mox pestis bajula | Et dum venenata mittit invidus hostis dona viro dei mente mala | Refer inquit ista quo nulli ferant exitia vir sanctus corvo imperat | Ac cuncta stupent pectora noctu quo signabas | Lucide in usum tecta fratrum praeparanda | Magna caeli stella eos semper illustra quos sanctae vitae placida formas regula veraque pollens gloria | Orbis lux maxima tuo vehantur nostra pater ductu jam carmina ad siderea aeterno regi placida | Cum tibi praeconia concinimus audias | Ligati tu fortia videns solvis vincula | Jussa cujus tremunt tartara mortuo dum datur vita libera | Ecce soror et Scholastica culmina dum quaerit virgo supea | Nexa fratri plurima de dulci bona audit patria | Transit ad caelestia cum vera tandem innocentia | Uatum psallens cithara mira sanctorum gemma in caelo nosmet subleva castae precis instantia | Electorum in aula rege nos Benedicte caelorum regis conviva ne nos pater despicias | Tui mox viam plura praetegunt pallia | Ornatque lampas multa dum petis caelica | Rite nostra figi cordis huc prece lumina | Vita nobis Benedicte et verbo facias | Micans luce aeterna | ah44081 | Sq |
| Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie A sumente non concisus non confractus nec divisus integer accipitur Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur Nulla rei fit scissura signi tamen fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium | ah50385 | Sq |
| Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine | ah54097 | Sq |
| O gloriosum lumen omnium ecclesiarum sole splendidius o vere apostolicum sidus altissimum sancte Paule qui aeterni regis splendorem tenebris gentium infudisti qui in terra positus caelorum secreta petisti et quae non licet homini loqui pervidisti illuc supplices tuos post hujus carnis terminum perducere dignare quos fecisti veritatis lumen agnoscere | 004030 | A |
| Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | 007511a | V |
| Splendida nempe dies rutilat | Angelico quae canore beat | Aethereis redimita coxis | Gramineis quoque compta bonis | Dans nova gaudia terrigonis | Fruge nitengo solum renovat | Aurea mala forendo micat | Munera bachicha jam reparat | Mellea vinitor austa parat | Palmes ut hinc sua donat ferit | Sidera pontus et aqua canunt | Inpudiant simul et recinunt | Nobile carmen et angelicum | Et Michaelis honore sacrum | Nomen ad astra beando ferunt | Laudibus aethereis celebrem | Pangimus hunc rebeando diem | Quo Michael superum setrapa | Sede refulsit ab uninica | Dans populis pia subsidia | Belliger inclytus atque potens | Clarus et auctus ubique manens | Squamen colla torens colabri | Faucibus obruit in baratri | Munere victor ubique dei | Per tonat hinc reboans jubilum | Plebs superum venerando deum | Fumida namque cohors zabali | Territa pulsibus angelices nexibus est data turtureis | Euge potens Michael agie | Agmine candidas angelico | Sidero pulchrior ignicomo | Clarior et rutilante polo | Aethere celsior astrigero | Coelicolum bone dux percerum | Eximiumque decus hominum | Restituens animas superis | Langier arcibus aethereis | Civibus inter et esse piis | Ultima namque dies veniens | Flaminomoque fragore farens | Cum tremor horridus ingruerit | Judicium miseris mitittans | Et ret pectora terrificans | Primus ad haec Michael remittet | Cujus ab hinc tuba triste canet | Arua polumque beans quaciet | Et tumulis cineres salient | Cunctaque semata viva fierit | Rex deus arbiter adveniet | Stigmata carnea tunc reforet | Aethereo comitante diera | Ordine septus et angelico | Splendidus et grege de nindo | Terribilis quoque judicio | Fulmineo per eunte globo | Tartara seva parit reprobis | Hinc et amoena virecta probis | Dulcia plausibus hymniphonis | Tempore quo pius intuitum | Dirige poscimus angelicum | Belliger o Michael famulis | Subveniens miserando tuis | Splendereis reparando bonis | Agmina coelica dulcionis | Concinimus reboando sonis | Ter quoque trina per officia | Perpete caelitus exposita | Pangit ut alma theologia | pneumata diva cohors rutilans | Splendida plebs venerand phalanx | Condita sedibus ut superis | Omnibus et super aucta bonis | Laudibus inclyta perpetuus | Prima jerarchia compta thronis | Eminet arcibus aethereis | Post cherubim seraphimque choris | Futur ut emanes ante data hymnologia per prophetica | Virtus ab hinc dominatus adest | Atque potens sacer ordo nitet | Hisque jerarchia fit media | Qualiter omni patens usia | Segregat ordinat imperitat | Ultima denique principibus | Pulchra jerarquia superdereis | Tradita praeclue theosophis | Coetibus omicat archigeris | Angelicis radians canet | Eminet his ceo sol rutilans | Archostratos michael radians | Vultibus ante dei residens | Clare deum dominumque tueis | Nominis ore sui remitens | Ergo per hos veneranda fiunt | Jussa patris sophiequi paris | Pneumatis et simul almifici | Quod jele archia trina manet | Simplaque perpes astra juget | Virtus herilis amica deo | Pondere libera corporeo | Sophia condita principio | Et netis juscia nexa deov | Lumine vivida spondereo | Nuntias alma refert Mariae | Famina coelitus en Gabriel | Quod dominum ferat Emmaniel | Hoc paraninphas miseris | Dux sociusque valeis per egris | Dansque remedia semper egris | Fert pia tristibus auxilia | Pellit et horrida prestigia | O pie rector ab archae potens | Excipe carmina nostra libens | Quae tibi turba fidelis ovans | Laudibus intonat hymniphonis | Subdita vultibus ecce tuis | Quae Michaelis honore diem | Hunc per agit referens celebrem | Agmina regis et aetherei per nolitantia regna poli | Plaudit et intonat aula dei | O Michael decus omne tuis | Auctor et ordinis angelici | Regis et armiger aetherei | Suscipe quae tua plebs hodie | Cantica pertonat o agie | His aepulas pie sanctifica | Mentis et intona purifica | Coropora cordaque clarifica | Daemonis obrue collavia | Dando tuis pia suffragia | Respiceque tibi deferimus | Aspice quod humiles petimus | In spice quae tibi concinimus | Respice nos quia te canimus | Conspico nos sicut ex petimus | Diffice pondera tu scelerum | Criminis elue discidium | Pelle paveratibus excidium | Ferto petentibus auxilium | Dans pater optime subsidium | Non rabies hominum janiet | Pestis inoedia non cruciet | Ninibus et aura non exteniet | Perpete protege nos famulos | Hac miserando tuere tuos | Gloria virtus honor maneat | Ingenito genitoque deo | Spiritui quae paraclito | Qui deus excat et omnipotens | Trinus et unus idemque manet | h03215 | HYMN |
| Qui regis * | h03497a | ANTV |
| O Theos benigne Domine eleison | Kyrie eleison | Qui ad alta prepotens ascendisti eleison | Kyrie eleison | Tibi sat redemptor gratiae eleison | Kyrie eleison | O rex hagie Domine nobis praepotens rector eleison | Christe eleison | Christe omnibusque tuis semper assiste eleison | Christe eleison | Qui sceptra omnia regis per tempora nobis assiste eleison | Christe eleison | O rex hagie domine nobis semper ubique dogmate sanctis hodie omnes tecum proclamemus in terris eleison | Kyrie eleison | Homo es in usiae formansque haec cuncta nobis praestans benigne eleison | Kyrie eleison | Qui semper manes cum patre trinitatis gloriae nobis prosit gratiae tecum semper gaudere Jesu redemptor eleison | Kyrie eleison | ah47038 | Ky |
| Cum natus esset dominus turbatur rex incredulus Magi tulerunt munera quos stella duxit praevia | Herodes rex interrogat quo Christus nasci debeat Locumque dici flagitat ut hunc necare valeat | Adorant magi Dominum viamque carpunt aliam Nec saevi regis impiam ultra vident praesentiam | Tunc rex Herodes fervida succenditur insania mandatque sterni milia lactantium innumera | Completur saeva jussio mactatur omnis pusio Aetatis bimae parvuli vel infra subduntur neci | Mas omnis infans occidit quem novus partus protulit Scrutatur ah cunabula ac ipsa matrum ubera | Quid furis crudelissime o carnifex et pessime Hic solus qui requiritur impune Christus tollitur | Pectus tenellum rumpitur matrum sinus perfunditur Sed lactis plus quam sanguinis de loco stillat vulneris | Salve lactans exercitus flores sanctorum martyrum Ad aram summi numinis qui laeti semper luditis | Nos vos laudantes pueros semper juvate precibus Vobiscum uti jugiter possimus laeti psallere | ah50190 | H |
| Christe qui regis omnia verbo alisque carnem nostram cruce illuminans eam perducis ad deum patrem | a07005:01 | HV |
| Aeterne rector siderum qui quid quidest potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus electus ad custodiam hic adsit a contagio ut criminum nos protegat | Nobis draconis aemuli versutias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum repellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat | a00421 | H |