- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula | a07053.Tp01 | Tp |
| Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices contractando creditus es dominus inter fratres gloriosus extitit apostolus | Nuntius venit de Indos quaerere artifices architectum construere regium palatium in foro dum ambulabat cunctorum benalium | Ab eo servum fidelem locutus est dominus ut exquiris talem abtum esse hunc artificem abbanes videns et gaudens suscepit apostolum | Traditus regis ministro sanctus dei apostolus Elioforum ingressus susceptus convivio digna suo percussori reddita est ultio | Rex ut vidit et audivit insigne miraculum jubens ut benedicat supplicanter postulat sic baptisma candidatos consecrat velamine | Gundaforus rex Indorum iniquus ad perfidus romanorum more sibi vuit palatium hujus opus construere praecipit apostolum | Sed beatus atque sanctus didimus apostolus erogando regis aurum construit ediculum rutilum coruscum gemis in supernis sedibus | Carcere mox rex Abbanem trusit cum apostolo gat infirmus regis fratrer migrat ab hoc saeculo caelo ductus vidit dignum fratrisque palatium | Angeli expetunt Christo ut resurgat mortus Gundaforo reddat aurum aemat aedificium e resolvat vinculatum domini discipulum | Ilico surgens exponit sacrum regi ordinem carcerem deinde petit eicit apostolum obsecrant undique fratres veniamque criminum | Tunc Thomas in campum vocat populos Indanicos lapidem conscendit altum corda mulcet gentium per baptisma pollicetur veniam peccaminum | Indiam superiorem visitans aggreditur dogma Christi praedicando fundavit ecclesiam infinita per baptisma consecravit milia | Mira quippe ac stupenda faciens miraculas inticeque restauravit corporalis lumina laticis perfundit unda illam et mindoniam | Christiana jam probata regis uxor Treptia regnum Christi concupiscens respuit terrestria ulcerosum scabrescentem ut sanetur postulat | Praecibus Thomae a Christo diriturque angelus exuit in parte totum ulcerosam tunicam novae cutis indumenta vestivit corporea | Templum solis cominutum corruit cum idolum ac metallum pretiosum solvitur in pulvere rex illius civitatis fuit cum Caricio tunc sacerdos idolorum furibundus ad stitit gladio transverberavit sanctum Christi martyrem glorioso passionis laureantur sanguine | O beata inter omnes edissena civitas quae pignus suscepit almum domini discipulum ubi corpus requiescit cum honore conditum | Inde cuncti te precamur summi patris filium mitte nobis de supernis invictum auxilium ut credentes evadamus aeternum supplicium | Ut sub uno cuncta coors conjuncta fidelium te sequamur te canamur te fruamur perpetim humili confessione proclamemus gloriam | Amen | a06504 | H |
| Alma mater Augustini preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage utque regat gregem suum tuum ora filium | Amatorem paupertatis genuisti precibus assertorem veritatis protulisti fletibus frange nobis favos mellis de suis sermonibus | Quae obscura multis erant tu dulci colloquio ejus ore reportasti pectoris armario hinc propina potum vitae flagranti collegio | Tu de vita electorum corde scriptam regulam stylo dei habuisti quae per viam regiam te de mundi incolatu reduxit ad patriam | Regi regum salus vita decus et imperium trinitati laus et honor sit per omne saeculum quae concives nos ascribat supernorum civium | 830430 | H |
| Alleluia Per te dei genetrix nobis est vita perdita data quae de caelo suscepisti prolem et mundo genuisti salvatorem | 507003 | Al |
| Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium ex te sumpsit exordium | Tunc partum tam mirabilem semperque conlaudabilem olim prophetae consono affati sunt oraculo | Per Gabriel archangelum de caelo venit nuntium electum dei filium affatus est per ordinem | Ave Maria inclyta tu plena dei gratia concipies per spiritum et generabis filium | O virgo beatissima per cuncta semper saecula et tu miranda nimium et nunc et in perpetuum | Qui totum mundum condidit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Hunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus | 830213 | H |
| Ave Maria o auctrix vitae reaedificando salutem quae mortem conturbasti et serpentem contrivisti ad quem se Eva erexit erecta cervice cum sufflatu superbiae hunc conculcasti dum de caelo genuisti quem inspiravit spiritus dei | a00537 | R |
| Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | ah53099.1 | Sq |
| Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | ah53099 | Sq |