Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super thronum sanctum regni tui et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudent te et glorificent in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia quae in eis sunt et laudent te et glorificent in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto et laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum et laudabili et glorioso in saecula | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula
Gloria patri | Increato nec genito | Et filio | Increato sed genito | Et spiritui sancto | Septiformis largitori gratiae | Cujus igne purgamur a crimine
Deus in adjutorium meum intende domine ad adjuvandum me festina confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum ego vero egenus et pauper sum deus adjuva me adjutor meus et liberator meus es tu domine ne moreris gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et saecula saeculorum amen