Full text:
Mirabilis in majestate sua
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
S
- Log in to post comments
| a01234 A | Gloriosus deus in sanctis suis mirabilis in majestate sua |
| 008083 W | Gloriosus deus in sanctis suis R. Mirabilis in majestate sua |
| 800017 W | Adoremus patrem et filium cum sancto spiritu regnantem in majestate sua |
| g00626b GrV | Quoniam aedificavit dominus Sion et videbitur in majestate sua |
| a00363a V | Regnante in majestate sua |
| a00524 A | O quam mirabilis est praescientia divini pectoris quae praescivit omnem creaturam nam cum deus inspexit faciem hominis quem formavit omnia opera sua in eadem forma hominis integra aspexit o quam mirabilis est inspiratio quae hominem sic suscitavit |
| ah40030 Sq | In omnem terram deo laus personet dulcissima | Astra polorum jubilent praeconia | Terra simul agat atque freta concinant voce sua | Plebs et fidelium psallat ei carminis prosodia | Verbum quod suum carnem fore volens virginis gremia | Sacravit sibi quatenus gigneret creantem omnia | Qui periclitanti populo lucis aeternae cognitionem monstrare digne debeat | Ac primi parentis facinus macula naevi carens piaret natus alvo virginea | Nam post plura virtutum genera subiit crucem triumphaturus eam | Ac spiritu dato tartarea momordit sicut dixit ante propheta | Hincque vivens lucifer tumulo surrexit die tertia | Ascensurus caelorum culmina soles quater post decades | Ubi judex sedet ad patris dexteram cum sacro flatu trinitas alma | Quod in alumnorum gratanter pectora fuderat in die hodierna | Unde psallentes rogemus una | Mente pura ac voce consona | Quo nos regat ac protegat servet magnificet atque gloria ditet in sempiterna | Ut consortes mereamur sanctorum ovibus necti superis inter quos mirabilis | Emictat vivit regnat in saecula |
| g04379 Sq | Alleluia Gratulemur et laetemur summa cum laetitia laetabunda et jocunda gaudeat Hispania in gloriosi Jacobi almi praefulgente victoria qui scandens caelos hodie in caelesti coronatur gloria | Hic Jacobus Zebedaei frater benedicti Joannis sipra mare Galilaeae a salvatore vocatur | Quo jubente cunctis spretis fidem alme trinitatis velut predicator veritatis predicat in Judaea | Jacobus fortis gratia dat legis testimonia Christum pandit per saecula eundo per mundi partei | Messiae incarnatio et sub Pilato passio est apostoli sermoque sancta | Et Christi resurrectio mirabilis ascensio est ejus predicatio alta | Dei dicit magnalia prophetarum praeconia adducit in testimonia | Et David vaticina sunt illi concordancia aperte nuntiat hic omnia | Tunc magna miracula faciebat praeclara prodigia daemonia mala eiciebat Christi athleta divina splendens gratia | Hic dedit se martyrio sub Herodis imperio maligno pro summi regis nato immortali set jam laetatur in gloria | Cujus gleba est translata a patria Jerosolymitana in Gallaecia optima nunc in qua divina agit miracula | Sarcofagum cujus sacrum aegri petunt salutemque capiunt cunctae gentes linguae tribus illuc vadunt clamantes sursum perge vadeant | Et diversa sacrificant munera | Confitentes sua dignae vicia | Boanerges qui num cuparis tonitrui natus vocaris supplantator nominaris a nobis supplanta vicia | Qui vidisti in Tabor monte transformatum natum in patre fac nos Jesum perspicere in poli aeterna gloria | O Jacobe christicola sis protector plebi tuae | Ut cum Christo tecum una laetemur in saecula amen |
| g01307.Tp2 Tp | In sua majestate splendida cujus opera mirabuntur clara |
| g01311 Gr | Gloriosus deus in sanctis mirabilis in majestate faciens prodigia |