- Log in to post comments
| 007019zc V | Isti sunt duae olivae et duo ... |
| 006863a V | Isti sunt duae olivae et duo candelabra Petri et Pauli lucentia ante dominum |
| h02082 RS | Dabo duobus famulis meis dicit dominus alleluia et prophetabunt alleluia quia isti sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu dei alleluia alleluia alleluia |
| 003438 A | Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt |
| 007015a V | Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante dominum |
| g02330 Al | Alleluia Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt |
| ah55290 Sq | Duae verae sunt olivae per quos plantae primitivae nascuntur ecclesiae | Quibus Sion est imbuta et caelesti delibuta Roma rore gratiae | Isti Sion fundamenta bases tecta fulcimenta arcam portant foederis | Petrus primus principatu Paulus alter magistratu effulgent prae ceteris | Hi sunt summi bellatores duces legis et doctores vectes evangelii | Turres trabes cypressinae saga pelles et cortinae claves sanctuarii | Qui dum Romae docent mores plantant fidem et errores excludunt gentilium | Vincunt magos et Nerones nec abhorrent passiones aut crucis supplicium | Ergo vos in Christo duce tu in ense tu in cruce ardore martyrii | Nos ad crucem inflammetis nobis cenam impetretis caelestis convivii |
| 850231 Sq | Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Johannes testis ipsi dicens in apocalypsi vere vidi vere soripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hii sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit ad te deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem formavit homine | Lucas bos est in figura ut demonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Est Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis lux est insus discretalis rota sensus hiberalis ala contemplatio | Paradisus hiis rigatur viret floret fecundatur hiis habundat hiis laetatur quattuor fluminibus | Christe fons est hii sunt rivi fons est altus hii proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte pietatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab hymno superius |
| ah55007 Sq | Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Joannes testis ipsi scribens in apocalypsi vere vidi vere scripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hi sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit tibi deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem plasmavit homine | Lucas bos est in figura ut praemonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Sed Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis visus sensus spiritalis rota gressus est aequalis ala contemplatio | Paradisus his rigatur viret floret fecundatur his habundat his laetatur quattuor fluminibus | Fond est Christus hi sunt rivi fons est altus hi proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte deitatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab imo superius |
| a07889 A | Isti sunt duo novelli qui nec minis judicis deterriti nec virium teneritate defessi usque ad mortem tormenta passi sunt alleluia |