- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006838 | R | Hic qui advenit nemo scit nomen ejus nisi ipse solus vocatur verbum domini habens vestem praeclaram et omnis chorus angelorum in albis sequuntur illum |
| 006838a | V | Ecce advenit dominator dominus et regnum in manu ejus et potestas et imperium |
| 006838b | V | Oculi ejus sicut flamma ignis et in capite ejus diademata multa |
| 006838c | V | Tamquam sponsus |
| 006838Pza | [M] | Sedentem in supernae |
| 006838za | V | Honor virtus et potestas et ... |
| g00528d CmR | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exsultavit ut gigans ad currendam viam suam |
| ah09395 Sq | Vigilate dictum uni servi servant in communi tamquam dictum omnibus | Lumbos suos praecingentes et ardentes deferentes lucernas in manibus | Praesto sponsum praestolari licet horae sint ignari quando sponsus redeat | Licet horae sint incerti certi tamen quod reverti more furis debeat | Quos tormenta non angustant paulativam morem gustant ut compensent gladium | Operantur in talentis intraturi venientis in aeternum gaudium | Quod meam unam sunt lucrati praesunt viri civitati quique plures pluribus | Quod paucorum curam gerunt supra multa tandem erunt ut digni majoribus | In cujus consortio patris hujus portio dignis fulget titulis | Cujus patrocinio gaudeat haec contio saeculorum saeculis |
| 503007f CmV | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo |
| 006411.Tp1 Psl | Olim prophetae praedixere nasciturum Christum ex virgine sicut David in psalmo reffert egrediens | Tamquam sponsus procedens de thalamo suo | Felicia angelorum gaudia hodie caeli stillaverunt hominibus vernantia sit gloria deo peracta fabrica mundi | Gloria laus et potestas decus atque virtus sit perennis honor Jesu Christo et aeterno canamus omnes |
| 006393d V | Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |
| g00517 Gr | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo |
| ah55051 Sq | Laus sit regi gloriae cujus formam gratiae solis splendor obstupescit | In hortos ecclesiae lilia colligere tamquam sponsus dum processit | Ecce Agnes invenitur et inventa colligitur lilium de lilio | Annulo cujus munitur et in sponsam eligitur regi regis filio | Cujus fervens in amore sprnit mundum dum decore blandimentis nec tormentis emollita judicis | Cumque mentis in fervore sponsum quaerit sponsae more spoliata vestimentis densis latet capillis | Tunc inducta lupanari cella fulget ut solari splendore lucis copia | Ab angelo consolari meruit atque velari Cyclade auro contexta | Illic virgo ne tangatur impudicus suffocatur pro quo Agnes dum precatur reviviscit juvenis | Per quem Christus dum laudatur plebs hinc furens indignatur agnum magam protestatur tradens hanc incendiis | Sed ignis obstupens cedit nec agnam nec lanam laedit ejus roris et pudoris non ferens potentiam | Cujus guttur ensis caedit mortique vita succedit ecce vidit quod cupivit per sponsi praesentiam | Ergo postquam sic triumphat virgo martyr gaudens intrat sui sponsi thalamum | Apud quem nunc intercedat ut nobis caeli concedat intrare palatium |
| 006410a V | Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |
| 501007d InV | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo |
| 002462 A | Dum ortus fuerit sol de caelo videbitis regem regum procedentem a patre tamquam sponsus de thalamo suo |