Hodie Romae duo principes et exaltati sunt Petrus cruce suspensus est Paulus vero capite truncatus est unde per totum mundum catholica exsultat ecclesia
Movet Christi veritate ut audiat tu piatura posse sedule ut dignetur patrare vias vitae nostra lingua canent carmen Christo ovili Petre catervae jam tuae miserere clementer
Audite me insulae et attendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor [...] | Et nunc dicit Dominus qui formans me ex utero servum sibi [ ... ] Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae [....] Reges videbunt et consurgent principes | Et adorabunt propter Dominum Deum tuum | Et sanctum Israel qui elegit te