Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen
Psalmus ipsi David dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubim moveatur terra | Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos | Confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est | Et honor regis judicium diligit tu parasti directiones judicium et justitiam in Jacob tu fecisti | Exaltate dominum deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est | Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus invocabant dominum et ipse exaudiebat eos | In columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia ejus et praeceptum quod dedit illis | Domine deus noster tu exaudiebas eos deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum | Exaltate dominum deum nostrum et adorate in monte sancto ejus quoniam sanctus dominus deus noster