- Log in to post comments
| a06510 H | Gaude Sion quod cypressus super te extollitur ex qua ramus est progressus de quo flos egreditur cujus fructu nece pressus ad vitam reficitur | Gaude Jacob quia stella ex te nova oritur quae in Annae ventris cella ad tempus reconditur et post orta fit puella de qua Christus nascitur | Anna Gedeonis vellus exorditur roridum quod figurat madens vellus florem edens candidum quem expressit rex novellus mundum curans morbidum | Virgam ex se radix Jesse egressuram innuit quae producta post in esse vivo modo floruit cujus fructum nobis esse salvatorem tribuit | Fons signatus clausus hortus hujus sunt indicium quod Mariae praesens ortus mortis est exitium quae cum sit salutis portus vitae dat initium | Ave tu Jericho rosa lilium convallium tu oliva speciosa cedrus alta omnium fructus profers generosa mundo dei filium | Gloria laus par honestas sit patri cum filio cujus aequa est potestas laudetur spiratio his cum una sit majestas compar et laudatio amen |
| 830204 H | Lux visa per caliginem in terram mittit radium quando sanctorum aliquem nobis donat egregium | Exit ab ea quidquid est quod ab ipsa distinguitur sed multum damni inter est dum quis ab hac disjungitur | O via vita veritas te Christe jubar optimum nescit malorum caecitas sed videt mens fidelium | Petamus ergo gratiam ut Leopoldi merita nobis impetrent veniam mala vadant praeterita | Oriatur hinc claritas veritatis perlucidae fides spes atque caritas virtutes theologicae | Laetemur nunc in domino humilitate placida spreto culparum tumulo et voluptate noxia | Ducentes dies prosperos praesenti in miseria ne sentiamus asperos per infinita saecula | Ut cum finis advenerit vitae praesentis miserae Maria nos respexerit cum Leopoldo comite | Sit patri laus et filio celsa dilecto gloria summo quoque paraclito nostra quod est victoria |
| 008413d HV | Laus honor virtus gloria deo patri et filio santo simul paraclito in saeculorum saecula |
| g03425 Al | Alleluia Te decet hymnus decet te laus tibi gloria patri deo et filio cum sancto spiritu perenniter |
| 008294j.1 HV | Laus et perennis gloria patri sit atque filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula |
| 008409 H | Verbum supernum prodiens a patre olim exiens qui natus orbi subvenis cursu declivi temporis | Illumina nunc pectora tuoque amore concrema audita per praeconia sint pulsa tandem lubrica | Judexque cum post aderis rimari facta pectoris reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis | Non demum artemur malis pro qualitate criminis sed cum beatis compotes simus perennes caelite | Laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula |
| a03229 H | Salvete cedri Libani plantae virentes ordinis quae prata nunc caelestia impletis almo germine |Vos Trinitatis gloria aeterna circumplectitur vos aura matris Virginis mulcet piis favoniis | Vos angelorum curiae cingunt chorea perpetim et irrigant purissimi aeternitatis rivuli | O inclytae propagines vestros juvate filios in valle maesta debiles nos roborate surculos | Sit laus Patri cum Filio simulque dulci flamini laeti quibuscum vivitis in sempiterno lumine |
| 604921b V | Gloria sit summo patri laus ejus filio honor et virtus spiritui sancto |
| 008375:07 HV | Laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula |
| 007718za V | Gloria lausque patri et filio ... |