Recordare satanas quae tibi maneat poena cum videris hominem quem deus et dominus meus ad suam gratiam vocare dignatus est confusus fugias et recedes quod si fallaciter gesseris erit tibi ipse Christus in preparato judicio deo vivo rationem reddes et vas signatum non designabis adjuratus in nomine patris et filii et spiritus sancti cujus est hoc signum et nomen invictum
Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra alleluia euntes docete omnes gentes baptizantes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti alleluia alleluia
Beatus es quia vere suscepisti baptismum et regeneratus es in nomine patris et filii et spiritus sancti propter quod tibi dico quia in hoc saeculo praesenti supervenient tibi tribulationes tentationes et pericula multa donec pereant omnia quae in hoc habes mundo
Multitudo populi crediderunt in dominum Jesum Christum per beatissimum Marcum evangelistam destruentes idola baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti alleluia alleluia
Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra alleluia euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti alleluia alleluia