Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia
Interrogatus Jesus legisperitos et pharisaeos dicens si licet sabbato curare hominem at illi tacuerunt ipse verum apprehensum sanavit eum ac dimisit alleluia
Ego sum alpha et o. primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculi vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt propter vos flagellis caesus sum...
Hic est vir qui non est derelictus a deo in die certaminis et ipse conculcavit caput serpentis antiqui modo coronatur quia fideliter vicit in mandatis domini alleluia
Non omnis qui dicit mihi domine domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum alleluia