Cognovit autem Jesus quia volebant eum discipuli interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me alleluia
Cum venerit paraclitus ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio de peccato quidem quia non crediderunt in me de justitia vero quia ad patrem vado et jam non videbitis me de judicio...