Mulier quaedam sancto suscepto deesse vinum ait ille miro stupore vas semiplenum reperit soloque prosternitur et surgens mirabiliter vas plenum invenit
Mulier quaedam sancto suscepto deesse vinum ait ille miro stupore vas semiplenum reperit soloque prosternitur et surgens mirabiliter vas plenum invenit
Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi...
Extollens quaedam mulier vocem de turba dixit beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti at Jesus ait illi Quinimmo beati qui audiunt verbum dei et custodiunt illud
Quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea et convertit aquam in vinum et crediderunt in eum discipuli ejus hoc initium signorum fecit Jesus et manifestavit gloriam suam
Romae quaedam puella vexabatur a daemone ad sepulcrum veniens beati Petri apostoli responsum accepit ut Novariam veniret et a sancto Gaudentio curaretur quod factum est
Trigesimo ordinationis suae anno oritur contra eum lamentabile crimen nam quaedam mulier quae cubiculariis vestimenta abluebat concepit et peperit et omne crimen super episcopum objiciunt
Germanus plenus spiritu sancto turbas ejiciens prostratus adjungitur mortuo rigat lacrimis solum vocat planctibus Christum uterque consurgit ille de oratione et puer de morte