Audite me insulae et attendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor [...] | Et nunc dicit Dominus qui formans me ex utero servum sibi [ ... ] Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae [....] Reges videbunt et consurgent principes | Et adorabunt propter Dominum Deum tuum | Et sanctum Israel qui elegit te
Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia
Surrexit sicut dixit dominus alleluia euntes dicite discipulis quia Jesus surrexit a mortuis et ecce praecedet vos in Galilea alleluia alleluia alleluia alleluia
Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultat jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pedes conculcans tartaro solvit a poenas miseros | Ille qui clausus lapidem custoditur sub militer triumphans pompa nobile victor surgit de funere | Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus | Tristis erant apostoli de necem sui domini qui poena mortis crudeli sebi damnarant impii | Sermone blando angelus predixit mulieribus in Galilea dominus videndus est quantocius | Ille dum pergunt conciter apostoli hoc dicere videntes eum vivere obsculant pedes domini | Quo agnita discipuli in Galilea prosperent pergunt videre faciem desidera te domini | Claro paschalis gaudium sol mundum nitens radio cum Christo jam apostoli visum cernunt corporeo | Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis unacum sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen
Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia