Nunc facta est salus et virtus et regnum dei nostri et potestas Christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte
Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria
Magne Michaele praeliando ad astra alta caelorum a Domino virtutum Draconum superasti | O quam principalis data tibi potestas altitonanti regni caelestia claustra DRAC* | Abimatus ille projectus est in terra de caelo venit non potuit reverti DRAC* | Christo resurgente nobis vita donavit in caelum redit ut nobis redimeret DRAC * | Ablue sordem mundanae lucis hora nostra caterva resolvata peccato DRAC* | Archangelorum tu principium tenens in choro cantans Sanctus Sanctus sanctorum DRAC* | Et omnes sancti cantant canticum novum dicens alleluja gloria in excelsis DRAC * | Et angelorum multitudo caelestis in choro laudant vocibusque cantorurum DRAC * | Gloria patri alti prolem dicamus tonanti verbo in sempiternum regnat cantemus alleluja