Summa stirpe genita virgo Maria regum sanctorum filiola | Hodie rosa de spinis acutis Evae orta est mollissima | Quae stipitem vetustae noxae flore gratiae obumbrabat | Hanc venturam signaverant...
Quae ventre beato gaudia matris habens cum virginitate pudoris nec prima similis visa es nec habebit sequentem sola sine exemplo placuisti virgo genitrix et domina mater | CUM CLARITATE
Plaudite laudes nunc uterque sexus date harmonia voces | Cunctos sonos necnon et pulchros ferte chorea | Sanctae sub honore Mariae caelestis Dei genitricis | Quae sine ullo exemplo fertur genuisse...
O virgo virginum quomodo fiet istud quia nec primam similem visa est nec habere sequentem filiae Jerusalem quid me admiramini divinum est mysterium hoc quod cernitis
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis |...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti domino Jesu Christo ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu
Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti femina Jesu Christo ora pro populo interveni pro clero intercede pro omnibus nobis