O pastor aeterne o clemens et bone custos qui dum devoti gregis preces attenderes voce lapsa de caelo praesuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti tuum famulum
Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices...
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus...
STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de...
Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur...
Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis
Voce clara chorus resonet caelum terra resultet ordines angelici noveni plaudant omnes cives aetherei laudes concelebrent tanto praesuli quo fulsit lumen tantum ecclesiarum chorus novae Jerusalem...
Dignum deo sacerdotem tacito quidam corde reprehensum despicere ausus caelitusque statim immisso pavore terribiliter percussus per ipsum prophetico spiritu absentia cognoscentem pristinam recepit...