Benedic domine domum istam quae aedificata est nomini tuo | Respice de caelo et vide et visita domum istam domine | In ea omnis qui petit accipit januas que pulsantes aperit | Haec est Jerusalem sancta tua domine | Ipsam namque est electa trinitas | Gloriosa est de te enim dicit civitas dei quae aedificata est per suam sanctam gratiam | Per ipsius ecclesiae januam pervenire poscimus ad paradisi gaudia simul omnes Amen
Domine deus Israel tu elegisti me de universa domo patris mei ut essem rex super Israel et dixisti mihi tu aedificavis domum meam et firmabo regnum tuum in sempiternum nun ergo domine deus benedic domum istam ut sit coram te benedicta in perpetuum
Alleluia Benedic domine domum istam quam aedificavi nomini tuo venientium in loco isto exaudi preces in excelso solio gloriae tuae ut cuncta se beneficia laetentur impetrasse
Benedic domine domum istam et omnes habitantes in illa sitque in ea sanitas humilitas sanctitas castitas virtus victoria fides spes et caritas benignitas temperantia patientia spiritualis disciplina et oboedientia per infinita saecula