Memor humanae conditionis propitiare peccatis nostris domine qui dixisti nolo mortem peccatoris sed ut convertatur a viis suis et vivat tu enim es scrutans corda et occulta praenoscens tu nostri infirmitatem nostram converte nos deus et pone lacrimas nostas in conspectu tuo et sana vulnera nostra medicamento paenitentiae ne pereamus
Iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me (...) inferni deglutivit (...) ego autem non spero nisi in tuam misericordiam quia tu domine dignatus es dicere nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat
Tribularer si nescirem misericordias tuas domine tu dixisti nolo mortem peccatoris sed convertatur et vivat qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam
Iniquitates nostrae et peccata nostra multae sunt domine et in ipsis tabescimus quomodo vibere poterimus sed tu dixisti nolo mortem peccatoris donec convertatur et vivat