Orbis conditor regressus est in sinu patris | Promissa dare munera patris gratia | Et almum spiritum sicuti praedixerat | Rogabo patrem meum alium dabit vobis paraclitum | Et cum venerit arguet mundum de sordida facinora | Et cum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter | Discipuli loco uno exspectantes promissa triumphantes | De caelo factus est subito sonus tamquam torrens replevit spiritus totam domum ubi erant sedentes | Ignis advenit divinus non comburens illuminans nec consumens sed lucens tribuit carismatum dona | Repleti sunt spiritu sancto et coeperunt loqui | Variis linguis apostoli Christi magnalia | Facta autem hac voce convenit multitudo et mente est confusa | Audiebat unusquisque linguam suam loquentes Dei potentia | Quam nulla valet omnium comprehendi solertia cuncta clara sidera | Potestates et virtutes intercedite pro nobis omnibus ad Dominum | Ut digni accipere mereamur regna caelestia sancta | Jesu redemptor bone da nobis quod [ te] petimus in saecula | Laus tibi sit et gloria
Omnes sancti seraphin cherubin throni quoque dominationesque principatus potestates virtutes | Archangeli angeli vos decet laus et honores | Ordines novenos spirituum beatorum | Quos in dei laudibus firmavit caritas | Nos fragiles homines firmate precibus | Ut spiritales pravitates vestro juvamine vincentes fortiter | Nunc et in aevum vestris simus digni sollemniis interesse sacris | Vos quos dei gratia vincere terrea | Et angelis socios fecit esse polo | Vos patriarchae prophetae apostoli confessores martyres monachi virgines | Et viduarum sanctarum omniumque placentium populus supremo domino | Nos adjutorium | Nunc et perenniter | Foveat protegat ut vestrum in die poscimus gaudiorum vestrorum