| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007609 | R | Sanctus Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes atque pro deo laboribus fatigari quam vitae hujus favoribus extolli |
| 007609a | V | Divina namque praeventus gratia magis ac magis ad superna animo suspirabat |
| 007609za | V | Ut tuae vitae ... |
| 006140 R | Audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae ut multiplicentur tibi anni vitae tuae |
| 508008 Sq | Laureata plebs fidelis sacramento Christi carnis lauda regem gloriae nam cum regnans sit in caelis cum effectu suae mortis se praebet cottidie ut pretium pro peccatis fiat virtus passionis et augmentum gratiae missa confert ista nobis ergo digne sit sollemnis missae cultus hodie hoc signavit vitae lignum Melchisedech panem vinum ut placaret trinum unum offerens altissimo aser quoque pinguis cibus delicias dans regibus nam regalis hic est cibus pane sacratissimo et hoc quidem designavit agnus sine macula quem edendum immolavit quondam lex mosaica agnus legis jam cessavit supervenit gratia Christi sanguis dum manavit mundi tollens crimina caro cujus tam serena nobis esca sit amoena fidei mysterio quam provide manna caeli figuravit Israeli nobili praesagio esca fuit temporalis in deserto datum manna Christus panis et perennis dans aeterna gaudia hic est panis salutaris per quem datur nobis vita hic est calix specialis cujus potus gratia hic est esus pauperum nullum quaerens pretium sed mentes fidelium panis praebens copiam o dulce convivium supernorum civium in terris viaticum nos ducens ad patriam vitae via lux perennis satians refectio Christe confer vitam nobis hoc sacro convivio ut aeterno cum supernis perfruamus gaudio quod ostendet deitatis manifesta visio vive panis vivax unda vera vitis et fecunda vitae da subsidia sic nos pasce sic nos munda uta morte nos secunda tua galvet gratia nam effectus tuae mortis nos emundat a peccatis per missae mysteria summe templum trinitatis sempiternam confer nobis gloriam in patria Jesu decus angelorum spoliator infernorum humili victoria honor caeli lux sanctourm salus mundi fons bonorum tibi laus et gloria amen |
| ah54089 Sq | Gloriosa fulget dies exsultet ecclesia angelis hominibus pax et laetitia | Immortali translatus emicat memoria Valentinus pontifex spes nostra salus et gloria | Gaudet caelum inclita praesulis ex anima terra meritis corpore triumphat felix Patavia | Suavitatis odor fons vivus caelestis gratia inde profluit aegris salus maestis consolatio lapsis venia | Sanctitatis vitae doctrinae signorum trophaea quibus claruit pastorali sede canit Raetiarum provincia | O Valentine praeclara pietatis oliva hoc palmite plurimum afferente fructum floruit apostolica latius vinea | O sancta innocens viva summi patris hostia quae spiritus gladio immolata Deo meruit triumphalia martyrum praemia | Ad angelorum consortia vita provectus angelica | Cum sanctis pascitur intima lucis aeterne theoria | Unde nunc pater optime nos respice vita suscipe et nostra praconia Deo fac jucunda | Peccantes reconcilia salvifica vasa gratiae ex vasis nequitiae transfer et emunda | Ut nos tuae translationis munere de sinistris excepti gregibus ad dexteram collocati transferamur in pascua superna | Ubi stola jucunditatis aurea infulatus cum tuis paribus quem celebrem audis vocem euge intra in gaudia aeterna | Valentine Christi sacerdotum gloria |
| ah55120 Sq | Gaude Sion quod egressus a te decor et depressus tui fulgor speculi | Rediviva luce redit o et alpha quod accedit jam in fine saeculi | Poma prima primitivos deus sanctos adhuc vivos vidit in cacumine | Ut extremos addat primis quamvis stantes nos in imis suo visit lumine | Sed prae multis te respexit odor tuus hunc allexit et sapor et puritas | Ut de regum ramis nata juste vere sit vocata tu dei saturitas | Gaudent astra matutina quod in hora vespertina ortu novi sideris | Caeli sidus illustratur in quo terrae designatur novi signum foederis | Vere sidus tu praeclarum quod a sole differt parum et luna lucidius | Tu quod sole sis amicta carne probat hic relicta lucis tuae radius | O quam dignis luces signis vasa rapis a malignis possessa daemoniis | Leprae mundas labe tactos claudos ponis et attractos in pedum officiis | Quod negatum est naturae tu virtutis agis jure et potes ex gratia | Vita functos tu reducis caecis raddis membra lucis et membrorum spatia | Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut consortes tuae sortis et a poenis et a portis eruamur inferi |
| h02769 VAR | Caelestes fore quae clausae fuere tu pandere | Qui retinens cacumen firmiter in pace ecclesiae | Nostrae linguae cerne carmen custos ovili petre catervae jam tuae miserere precamur pastor lame | Posce Christi bonitate ut audiant afante ac voce sedule ut digneris parare via vitae | Querelae nostrae pro labe suscipe preces in te | Qua vocitantis resone tecumque conjungere | Te Petre ductore placere | Quocumue valeamus in axe | Christe juba et nos vivere | Et pergere ad eternae claritatis |
| h04456 VAR | Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit |
| 850160 Sq | Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solem justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli praeelecta ut sol pulchra lunaris ut fulgor agnosce omnes te diligentes | Te plenam fide virgam almae stirpis Jesse nascituram priores desideraverant patres et prophetae | Te lignum vitae sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum siganvit Gabriel | Tu agnum regem terrae dominatorem Moabitici de petra deserti ad montem filiae Sion transduxisti | Tuque furentem Leviathan serpentem tortuosumque et vectem collidens damnoso crimine mundum exemisti | Hinc gentium nos reliquiae tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum regnantem caelo aeternaliter devocamus ad aram mactandum mysterialiter | Hinc manna verum Israelitis veris veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat jam nunc abducto velo datur perspici ora virgo nos illo pane caeli dignos effici | Fac fontem dulcem quem in deserto petra praemonstravit degustare cum sincera fide renesque constringi lotos in mari anguem aeneum in cruce speculari | Fac igni sancto patrisque verbo quod rubus ut flamma tu portasti virgo mater facta pecuali pelle discinctos pede mundis labiis cordeque propinquare | Audi nos nam te filius nihil negans honorat | Salva nos Jesu pro quibus mater virgo te orat | Da fontem boni visere da purae mentis oculos in te defigere | Quo haustu sapientiae saporem vitae valeat mens intellegere | Christianismi fidem operibus redimire beatoque fine ex hujus incolatu saeculi auctor ad te transire |
| 006863Pa [M] | Movet Christi veritate ut audiat tu piatura posse sedule ut dignetur patrare vias vitae nostra lingua canent carmen Christo ovili Petre catervae jam tuae miserere clementer |
| a06915 H | Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen |
| ah54204 Sq | Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hic sirenes voluptatis draco canes cum piratis mortem paene desperatis haec intentant omnia | Post abyssos nunc ad caelum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum nautae cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa caeli rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti saeculo | Verbum patri coaequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te praevidit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra primae matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O Maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva juvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli quae splendore praees soli nos adsigna tuae proli ne districte judicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor datae legis praesumit de venia | Judex mitis et benignus judex jugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Jesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad caelestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia |