| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007684 | R | Spem in alium numquam habui praeter in te deus Israel qui irasceris et propitius eris et omnia peccata hominum in tribulatione dimittis |
| 007684a | V | Domine deus caeli et terrae respice ad humilitatem nostram |
| 007684b | V | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph |
| 007684za | V | Domine nostri miserere ... |
| 007684zb | V | Memento domine et ostende ... |
| h01908 CaH | Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationis tuae | Et inmitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditavis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | Gloria et honor |
| ah47002 Ky | Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison Kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio jugiter qua tibi petimus canentes eleison Kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et domine qui cuncta gubernas eleison Kyrie eleison | Tua devota plebs implorat jugiter ut illi digneris eleison Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit eleison Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison Kyrie eleison | In excelsis deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes eleison Kyrie eleison |
| h02431a RSV | Domine miserere nostri te enim exspectavimus |
| h04734 CaH | Domine miserere nostri te enim exspectavimus | Esto bracchium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi ab exspectatione tuae dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est dominus quoniam habitavit in excelso | Implevit Sion judicio et justitia et erit fides in temporibus tuis | Divitiae salutis sapientiae et scientiae timor domini ipse thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terrae confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussas est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit dominus nunc exaltabor nunc sublimabor |
| 006109e V | Miserere nostri domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione |
| a01159 A | Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationum tuarum et inmitte timorem super gentes ut cognoscant sicut nos cognovimus domine |
| 005227 A | Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nostri qui passus es pro nobis |
| h01416 ALL | Memento domine quia ventus est vita nostra et anni nostri veloci cursu transierunt jam miserere nobis deus noster alleluia |
| a03964a AV | Miserere nostri domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione |
| h02435 RS | Peccavimus domine miserere nobis quare nos posuisti contrarios tibi parce nobis nihil sunt dies nostri |