Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia
Factus est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis ubi erant sedentes alleluia et repleti sunt omnes spiritu sancto loquentes magnalia dei alleluia alleluia
Omnes una celebremus celebrando veneremur Christi nunc sollemnia Ecce dies magnus dei dies summus requiei dies est dominica In qua mundus sumpsit exordium in qua vita coepit initium haec est dies In qua Christus contrivit inferos plasma suum vexit ad superos haec est dies In qua pax apostolis datur clausis januis a divino munere In qua sancti spiritus sunt repleti gratia doctores ecclesiae In eodem sumitur tuba evangelii praedicandi populo Est in hac prohibitum ne fiat pontificum nisi consecratio Ergo debet venerari et devote celebrari dies tam sanctissima Venerando celebremus et devote postulemus ut die novissima In aeterna requie nostrae vivant animae redemptoris gratia Ibi felix qui meretur ut cum Christo collocetur in caelesti patria
Flebant pictavi praesulemque | Par apostolis ac prophetis | Martinum antistitem | Quem semi noctuque sopor invasit illos | Turonici sursum corpus miserunt foras | Albeum liger sunt ingressi | Gaudio magno sunt repleti | GLoriam Christo canamus omnes