Suadens Decius Hippolyto dixit numquid tu non es cultor deorum sacrifica diis et fruere palma militiae respondens Hippolytus dixit miles Christi ego sum et militiam martyrum adipisci cupio
Jussit Decius militibus dicens exuite Hippolytum veste et fustibus caedite et dum caederetur dixit miles Christi ego sum et nullos alios deos colo nisi unum verum deum qui creavit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt